Aller au contenu

Page:Mugnier - Les Savoyards en Angleterre au XIIIe siècle et Pierre d’Aigueblanche évêque d’Héreford.djvu/291

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

290

IV

25 janvier 1263.

Reconnaissance passée par Rodolphe d’Avalon à Boniface, Archevéque de Cantorbéry Seigneur de Tournon, pour les biens qu’il possédait dans les paroisses des Millieres et de Sainte-Hélène, depuis le pont de Conflans jusqu’à Loye.

Anno domini millesimo ducentessimo sexagesimo tercio, indicione sexta, octavo kalendas febraarii. Presentibus testibjus infrascriplis ; Rodulfus de Avalone domicellus sciens et recognocens spontaneus quod omnes res et possessiones quas ipse vel alter pro eo et ab eo habet et tenet et possidet apud Millerias et apud Sanctam Helenam a ponte Confleti usque ad Loyam, sunt de feudo venerabilis patris domini Bonifacii cantuariensis Archiepiscopi domini Turnonis ; et super ipso feudo idem Rodulfus cum non deberet eidem Archiepiscopo inde aliquod usagium, dictus Rodulfus pro se et suis super dicto feudo imposuit et gractavit et iuratus ad sancta evangelia eidem domino Archiepiscopo domino Turnonis et suis successoribus solvere promisit centum solidos forcium secusie placiti in mutatione domini et vassali et reddere eidem domino Archiepiscopo unum de filiis suis, quem magis voluerit idem dominus Archiepiscopus, in hominem ligium et facere officium et servicium hominis ligii donec dictus filius dicti Rodulfi posset facere illud officium et servicium domino supradicto. Item dictus Rodulfus iuravit ad sancta evangelia dicto domino Archiepiscopo quod ipse