Page:Nicolet - Le Martyr de Futuna.djvu/434

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

semper adstitit ; decent ipsæ ephemerides quibus Dei famulus nascentis Ecclesiæ historiam in dies singulos consignabat.

Nullis fractus laboribus, nullis perculsus adversis, in periculis, in angustiis, in æerumnis sibi semper constans, nunquam animo cessit, et totas jugiter vires impendit, ut « animas in tenebris et in umbra mortis sedentes » per evangelicam lucem Christo lucrifaceret. Neque in irritum labores cessere. Complures enim Christianæ doctrinæ aures præbent, frequens eorum ad Petrum Aloisium conventus, magna morum conversio. Inde procerum immanis ira concepta, quæ, cum ipsius regis filium inter catechumenos adscitum esse constitit, in cladem et exitium prorupit. Consilio itaque inito ad religionem cum sacerdote ipso penitus exterminandam, furentes satellites primum fidelium domos pervadunt, insontes male mulctant, disperdunt, tum ad Petrum Aloisium properant, et solum domi repertum clavæ ictibus horrendum in modum contundunt, hasta saucium sternunt, et humi jacentem securi conficiunt. Sic eodem quo victimæ mactari solent ritu, hostia hæc Deo acceptissima immolata est ; sic bonus pastor mortem pro grege crudeliter illatam in summi beneficii loco lætissimus accepit ; sic inclytus Oceaniæ protomartyr die vigesima octava mensis Aprilis anni MDCCGXLI decoro sanguine perfusus, migravit in cœlum.

Paulo post et regis, et fratris ejus, et aliorum aliquot persecutorum teterrima mors subsecuta est, quæ uti pœna criminis divinitus inflicta, ab omnibus habita fuit. Verum tam illustre martyrium nec seros nec exiguos fructus protulit ; vix enim quinque a Petri Aloisii martyrio effluxerant menses, jamque tota insula ad christianam veritatem conversa nihil avidius expectabat, quam ut Sacerdos, fidei mysteriis plenius enarratis, universum populum per baptismum Christi familiæ adjiceret. Illud vero prorsus singulare existimandum est ipsum cædis auctorem principem, atque instigatorem, qui et reguli propinquus, paulo post morbo correptum, et divina simul gratia tactum, profusis lacrimis cum nefarii criminis veniam tum sacrum baptisma enixe postulasse, deinde divinitus morbo recreatum, cum acta rite conficerentur, martyrii invicte tolerati, cujus et spectator, et auctor fuerat, testimonium quo nullum excogitari potest luculentius, una cum ceteris carnificibus edidisse. Quod divinæ sapientiæ, et bonitatis prodigium ejusdem obitus cumulavit, cum enim se morti proximum præsensit, in conclave, ubi Petrus Aloisius martyrium fecerat, se transferri