Page:Ozanam - Œuvres complètes, 3e éd, tome 2.djvu/428

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

gere valerent, studuerunt omnia mundi labentia despicere, universa caduca calcare, omnia mundi blandimenta fugere, toto nisu ad celestia tendere, ut cum propheta dicere valerent : Dominus pars hereditatis me ; et iterum : Letatus sum in his que dicta sunt mihi; in domum Domini letantes ibimus...) precipue tamen in eorum jocundemur laudes (sic), quorum corpora possidemus ut heredes, quorum beneficiis fruimur fideles, quorum suffragio sustinemur infideles, quorum etiam intercessione quotidie, si lugemus, a sorde lavamur. De quorum namque collegio beatissimus Christi sacerdos et venerandus hodie Donatus occurrit, per quem divina pietas festivitatis hodierne luce enituit, et perpetue glorie coruscum lumen mundo effudit.. » J’interromps cet exorde, qui ne remplit pas moins de quatre colonnes, et je passe au récit. Scotia vero et Hibernia proxime sunt Britannie. Hibernia vero insula inter Britanniam et Hispaniam sita, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Hec longiore ab Africo spatio in Boream porrigitur. Scolie autem nulla anguis habetur, avis rara, apis nulla : in tantum adeo, ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant. Quante autem fortune vel dignitatis sit,