.
In nomine Domini Nostri Jesu Christi. Hec sunt ordinamenta domini potestatis et communis Florentie, compilata, edictaet facta ad honorem et reverentiam omnipotentis Dei et Beatissime Virginis Marie matris ejusdem, et B. Johannis Baptiste, ac reverende sancte Reparate, sub quorum vocabulo Florentia civitas gubernatur, et ad honorem et exaltationem sacrosancte Romane Ecclesie, ac etiam ad honorem et fortificationem regiminis magnifici militis domini Giolioli de Maccharesis, Potestatis civitatis et communis Florentie, et ad pacificum et quietum civitatis et districtus ejusdem, -valitura toto tempore rigiminis ipsius domini Potestatis.
Item statutum et ordinatum est quod omne et singulari de concilio generali et congregatione, et quilibet alii qui ad aliquid concilium de mandato Potestatis aut alicujus de sua familia fuerint convocati, venire et esse debeant ad ip« sum consitium, antequam dictus dominus Potestas aut alius in loco ipsius surrexit ad proponendum inter eos de concilio, sub pena sold.II f. p. pro quolibet eorum nec de ipso consilio discedere debeat aliquis eorum sine licentia domini Potestatis vel alterius proponentis ante reforma-