Page:Pastoret - Ordonnances des rois de France de la troisième race, tome 18.djvu/531

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


466 Ordonnances des Rois de France

” officium celebratur et hore canonice continuantur, nobis humiliter, voce tremulâ Louis XI, et flebili, prece piâet humili, mente sanâ et sedulâ, toto posse supplicarunt qUa. âU ST tinUS ets^em unam ^ bursis grammaticalibus dicti collegii velimus concedere « Parc-Iès-Tours Perpetud astringere, ita quod unus eorumdem post alium, qui remotus ab alba Avril 1478. ejusdem ecclesie fuerit et vocem mutaverit, et non alitis, illam valeat assequi, et eis super hoc impartiri nostram liberalitatem et gratiam. Quapropter, premissis ac lentis, supplicacioni dictorum infantium nobis gratissime benevolo assensu et favore inclinati, ob honorem et reverentiam Dei ejusque gloriosissime genitricis Marie et gloriosissimi confessoris beatissimi Martini, in cujus ecclesia abbatialem dignitatem obtinemus et ad quem specialem gerimus devocionem, ut oracionum, precum et operum caritatis, que in dicta ecclesia fiunt et imposterum flent, participes continué efficiamur, eisdem infantibus supplicantibus dedimus, concessimus et conferimus, et ex nostra certa sciencia, specialique gratia ac plenitudine potestatis et auctoritate regia, damus, concedimus et conferimus, per présentes, unam de dictis bursis grammaticalibus prefati nostri regalis collegii de Navarra nuncupati, Parisius, videlicet primam ex eisdem que primum per recessum vel decessum, absenciam, resignacionem, assecucionem seu ascensum ad btirsas artistales, vel altas quovismodo, vacare contigerit, uni scilicet dictorum infantium albe de choro dicte ecclesie beatissimi Martini Turonensis, et ad eamdem bursam ex nunc nominamus pro prima vice dilectum juvenem Bartltolomeum Remy, deinceps relinquentes, ciim casus evenerit, nominandum quem carissimi et dilecti nostri decanus, thesaurarius et capitulum dicte ecclesie ex eisdem infantibus albe duxerint nominandum, et magis dispositum viderint ad eamdem bursam habendum, tenendum et possidendum per sic nominatum et imposterum nominandum, quamdiu in eodem collegio studens in grammatica permanebit seu permanebunt. Et quam quidem bursam grammaticalem panos eisdem supplicantibus in dicto collegio de Navarra modo pr edicto collatam, de nostris sciencia, gracia, potestate et auctoritate predictis, volumus , ordinamus et decernimus per présentes, esse adstrictam, debitam et affectam nunc et imperpetuum, dictis infantibus supplicantibus qui nunc sunt et pro tempore flterint, ad utilitatem videlicet, commodum eorumdem infandum, et illius scilicet qui per dictos decanum, thesaurarium et capitulum dicte ecclesie dispositus, repertus et nominatus fiterit, dilectis nostris magistro et provisori ejusdem domus seu collegii, ut sic fundatum, et puerum sic nominatum, et non alium, recipiant. Mandamus ita tamen quod, dum et quociescumque eamdem bursam grammaticalem seu locum per unum ex dictis infantibus, sicut pr emittitur, nominatum, assecutam per recessum vel decessum, absenciam, ascensum ad bursas artistarum aut alias, quovismodo vacare continget, alter ex eisdem infantibus, quem, loco illius propter quem vacabit, dicti decanus, thesaurarius et capitidum, quibus in hac parte dictam bursam contulimus, et eisdem decano, thesaurario et capitulo potestatem substituendi alium, quandocumqueprénommants bursarius à collegio recesserit, aut ad artes ascenderit, aut pro tempore compétente in studiis grammaticalibus perstiterit, dedimus et conferimus, ita quod alius quem prefati decanus, thesaurarius et capitidum dicte ecclesie nominabunt, locum prioris assequatur, et sic successive, uno ex eisdem supplicantibus ad dictam bursam discedente, illam alius, sicut supra, nominandus et assumendus obtineat et possit perpetuis temporibus obtinere, et quem infantem dicti magister et provisor pr edicti nostri collegii, qui pro tempore fuerunt, ad nominacionem et collacionem dictorum decani, thesaurarii et capituli dicte ecclesie beatissimi Martini Turonensis duntaxat, in locum et ad bursam predictam admittere et recipere teneantur et debeant, ac de fructibus ejusdem eidem respondere, nullo alio à nobis, vel alio quocunque potestatem habente, super hoc expectato mandato. Et, in signum nostf hujusmodi perpetue collacionis, volumus et ordinamus quod infans ille ex dictis