Page:Plotin - Ennéades, t. I.djvu/621

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
480
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

quuntur, cunctaque hic unus fulgor illuminet, et in universis appareat, ut in multis speculis per ordinem positis vultus unus[1] ; quamque omnia continuis successionibus se sequantur, degenerantia per ordinem ad imum meandi[2] ; invenietur pressius intuenti a summo Deo usque ad ultimam rerum fæcem una mutuis se vinculis religans et nusquam interrupta connexio ; et hæc est Homeri catena aurea, quam pendere de cœlo in terras Deum jussisse commemorat. His ergo dictis, solum hominem constat ex terrenis omnibus mentis, id est animi, societatem cum cœlo et sideribus habere communem ; et hoc est quod ait : « Hisque animus datas est ex illis sempiternis ignibus, quæ sidera et stellas vocatis. » Nec tamen ex ipsis cœlestibus et sempiternis ignibus nos dicit animatos : ignis enim ille licet divinus, tamen corpus est ; nec ex corpore quamvis divino possemus animari ; sed unde ipsa illa corpora quæ divina et sunt et videntur animata sunt, id est ex ea mundanæ animæ parte quam diximus de pura mente constare. Et ideo postquam dixit : « Hisque animas datus est ex illis sempiternis ignibus, quæ sidera et stellas vocatis ; » mox adjecit : « quæ divinis animatæ mentibus ; » ut per sempiternos ignes, corpus stellarum ; per divinas vero mentes, earum animas manifesta discretione significet, et ex illis in nostras venire animas vim mentis ostendat. »

Les autres auteurs qui se sont inspirés des idées de Plotin sont Némésius d’Émèse (περὶ τῆς διὰ τῶν ἄστρων εἱμαρμένης, XXXVI), Salluste (Des Dieux et du monde, IX), et Jean de Salisbury (Policraticus, II, 19) ; quoique ce dernier cite Plotin, il ne le connaissait probablement que par Macrobe.

Sur ce livre de Plotin, on peut consulter M. Vacherot, Histoire de l’École d’Alexandrie, t. I, p. 515-523.


  1. Voy. Enn. I, liv, i, § 8, p. 45.
  2. Voy. Enn. I, liv. viii, § 7, p. 129.