Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/192

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Tongilli, magno cum rhinocerote lavari
Qui solet, et vexat lutulenta balnea turba,
Perque forum juvenes longo premit assere Moesos,
Empturus pueros, argentum, murrhina, villas :
Spondet enim Tyrio stlataria purpura fluo.
Et tamen est illis hoc utile ; purpura vendit
Caussidicum, vendunt amethystina ; convenit illis
Et strepitu, et facie majoris vivere census.
Sed finem impensae non servat prodiga Roma.
 

Fidimus eloquio ? Ciceroni nemo ducentos
Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens.
Respicit hoc primum qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites, an post te sella, togati
Ante pedes. Ideo conducta Paulus agebat
Sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
Quam Basilus. Rara in tenui facundia panno.
Quando licet Basilo flentem producere matrem ?
Quis bene dicentem Basilum ferat ? Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula caussidicorum