Aller au contenu

Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/198

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus, et adhuc a matre rubentem.
Si fortuna volet, fies de consule rhetor ;
Si volet haec eadem, fies de rhetore consul.
Ventidius quid enim ? quid Tullius ? Anne aliud quam 17
Sidus, et occulti miranda potentia fati ?
Servis regna dabunt, captivis fata triumphos.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
Poenituit multos vanae sterilisque cathedra,
Sicut Thrasymachi probat exitus, atque Secundi
Carrinatis ; et hunc inopem vidistis, Athenae,
Nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
Di majorum umbris tenuem et sine pondere terram,
Spirantesque crocos, et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco ! Metuens virgae jam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri ?
Sed Rufum atque alios caedit sua quemque juventus,
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit. 18
 


Quis gremio Enceladi doctique Palaemonis affert