Page:Raynouard - Les templiers, 1805.djvu/194

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
108
PIÈCES


________________________


Extrait de la défense des soixante-quinze


Processus habitus contra ipsos rapidus, violentus, repens, iniqnuus et injustus fuit ; nullam omnino justitiam, sed totam injuriam, violentiam gravissimam, et errorem intolerabilem continens ; quia nullo servato juris ordine vel rigore ; imo cum exterminato furore ; subito capti fuerunt omnes fratres ejusdem ordinis, in regno Franciæ, et tanquam oves ad accisionem ducti, subito bonis et rebus suis omnibus spoliati, duris carceribus mancipati, et per diversa et varia genera tormentorum, ex quibus multi, et multi ad tempus coacti fuerunt mentiri contra seipsos et ordinem suum...

Ut facilius et melius possent induci fratres prædicti ad mentiendum, et testificandum contra se ipsos et ordinem, dabantur eis litteræ, cum bulla D. regis pendenti de conservatione membrorum, et vitæ ac libertatis ab omni pœna, et diligenter cavebatur eisdem de bona provisione et magnis redditibus sibi datis annuatim in vita ipsorum, prædicendo semper eis quod ordo Templi erat condemnatus omnino : unde quicumque contra dictum ordinem fratres Templi dixerint, corrupti sunt ex causis prædictis...

Omnia prædicta sunt ita publica et notoria, quod nulla possunt tergiversatione celari...

Unde, super artinculis dictis contra religionem inhonestis, horribilibus, et horrendis, et detestandis, tanquam impossibilibus et turpissimis, dicunt quod articuli illi sunt mendaces et falsi, et quod illi qui suggesserunt il1a mendacia tam iniqua et falsa, domino nostro summo pontifici, et serenissimo domino