Page:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome15.djvu/111

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
  • f. quâm cd.

Epist 4.

Chesn. t. IF. p. A8; Baron. ad annum 1098, num. 9.

An. 1092.

Epist. 15.

Ghesn. t. IF, p- A8; Baron. ad annum 1094, num. 40.

An. 4092.

74 EPISTOLÆ IVONIS CARNOTENSIS EPISCOPI.

nuptüs quas facere disponchat de Bertrada, dicta (a) conjuge Comitis Andega- À vensis. Ad quod cùm respondissem, non ita oportere fieri, quoniam nondum est causa difinita inter ipsum et uxorem ejus ; testatus est pleniter diflinitam esse apostolicä auctoritate, et vestrâ vestrorumque coepiscoporum laudatione. Quo audito, respondi me hoc ignorare, nec hujusmodi nuptiis elle interesse, nisi vos earum essetis consecrator et auctor, et coepiscopi vestri assertores et cooperatores ; quoniam id competit juri (b) ecclesiæ vestræ ex apostolica auctoritate et antiqua consuetudine. Quoniam igitur confido de religione vestra, nihil vos de re tam periculosa, et famæ vestræ et honestati totius regni tam perniciosa, facturum dictu- rumve quod non auctoritate vel ratione nitatur, studiosissimè et devotissimè obsecro caritatem vestram, ut mihi fluctuanti veritatem hujus rei, quam scitis *, aperiatis, et sanum consilium, licèt arduum et asperum, super hoc præbeatis. Malo enim perpetud officio et nomine episcopi carere, quäm pusillum gregem Do- mini mei legis prævaricatione scandalizare, Sunt etiam latentes causæ, quas interim tacere me convenit, propter quas hoc matrimonium laudare non possim. Valete.


VI. Ad Archiepiscopos et Episcopos Franciæ.

Mittit


exemplar literarum quas Regi scripserat, hortaturquecos ut cjus se subtrahant cum Bertrada nuptiis, ad quas vocati fucrant.

ARCHIEPISCOPIS et episcopis ad regales nuptias invitatis, Ivo humilis Carnotensis ecclesiæ minister, cum spiritu consilüi spiritum habere fortitudinis. ExEMpPLAR litera- rum quas misi domino nostro Regi, caritati vestræ transmitto, ut eamdem causam me habere sciatis quam et vos habetis, cur nuptiis ad quas vocati estis, sub- trahere vos debetis. Vos igitur qui convenistis, nolite fieri canes muti, latrare non valentes : sed, sicut boni speculatores, videntes gladium venientem super terram, buccinâ insonate ; ut cum feceritis quod debetis, vestras animas, et eorum qui ad vocem buccinæ se vobiscum observaverint, vobiscum liberetis. Exemplar autem hoc est.

VIT. Ad PHILIPPUM Francorum Regem.

Scribit ejus se nuptiis interesse non poste, nisi priès legitimas eas esse gencralis concilit definitione decrctum fuerit, seque id non contra fdelitatem debitam, sed prô summa fidelitate scribere.


Domino suo Plilippo magnifico Francorum Regi, Ivo humilis Carnotensium epis- copus , sic militare in regno terreno, ut non privelur ælerno. SicuT serenitati vestræ dixi præsens ante juramentum (c) vestrum, ita nunc scribo absens : quia huic nuptiarum solemnitati, ad quan me vocatis, interesse non volo nec valeo, nisi

(a) Non simpliciter conjuge, sed dicta conjuge ; quippe Fulco Richinus, viventibus adhuc duabus Azoribus, tertiam desponsavit Bertradam, inquit Orde- rieus Vitalis tomo nostro XI, p. 636. Hæc, autem , metues ne vir suus quod jam duabus aliis fecerat , sibi faceret, et relicta contemptui ceu vile scortum ficret; conscia nobilitatis et pulchritudinis suœ, fide- Lssimum legatum Philippo Regi Francorum desti- navit, eique quod in corde tractabat evidenter notifi- cavit, etc. idem, p. 649. Quo verd tempore bæc agerentur, docct nos Clarius ad an. 4092, ibid. p: 280, et anonymus auctor chronici Turonensis ad an. 1003 : Eodem anno in vigilia Pentecostes, in ecclesiaS. Johannis, dum fontes à canonicis S. Martini benedicerentur, abstulit Philippus Rez Franciæ Ful- coni Rechin Comité Andegaviæ uxorem suam, sororem Amaurici de Monte-forti. Ibid. p. 465. Denique vetus ‘instrumentum à Mabillonio recitatum in fine partis 1 sæculi rv Benedictini, pag. 763, scriptum dicitur mense maio, ipso amno quo Philppus Rez Francorum accepit wrorem Bertream nomine, uxorem Fulconis Andegavensium Comitis, anno videlicet ab éncarnat. Dominé mxcu. An verd Statim eam sibi solemni matrimonio_ copulaverit, non ita certum est ; quamquam codem ipso anno id actum fuisse planum sit ex epistola Urbani À nobis editat. XIV, p. 702.




() Sæpè in hac parte variatum est, quia res pendebat ab arbitrio Regum. Non euim semper Remis vel à Remensi episcopo uxores Regum bene- dici et consecrari solebant. Vide chronogra) Autissiod. ad an. 1454, tomo nostro XII, p.295.

(c)_Quo nempe consanguinitatem incsse inter se et Bertam Regina more illorum temporum affr- ruaverat : quo facto, nullum fuisse vinculum ma= trimonü censebatur, atque hoc sensu intelligendi sunt scriptores quoties divortium factum fuisse tra= dunt. Sic auctor gestorum consulum Andegavense cap. xt, num. 43, tomo nostro XII, p. 491, Libidinosus Fulco sororem Amalric) de Monte-forté adamavit, cujus præter formam nihil unquam bonus Laudavit, pro qua matrem Martelli affirmans eam de genere suo fuisse. Et Aimoïnus lib.V, cap. 50, Rez Philippus, inquit, suggestione diabolicd Bertam Reginam repudiavt, et ei subtrahens suf præsentiam, ad castrum quod dicitur Monasteriolum, supra mare situm, quo illam dotaverat, eam destinavit. Et quod. turpe est dicere, turpius autem facere, nec ad tantum pertinet virum, libidini deserviens, Fulconi Rechin ‘Andegavensium Comité suam abstulit uxorem nomine Bertradam : cum qua pluribus annis adulterans, gemit ex ea duos filos ét unam filiam, Phiippum scilicet, et Florum , et Comitissam Tripolitanam. Tomo nostro XII, p. 122.