Page:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome15.djvu/247

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Galat. 1, 18.

  • Brunonis

210 EPISTOLA LAURENTII ABBAT.S. VITONI VIRDUNENSIS.


sicut_ ipsi vestræ interrogationi respondentes subjunxistis , ullam. At nos contrà, multam, magnam, enormem et intolerabilem [diceremus], nisi per hanc injuriarum machinam nos cœlum scansuros speraremus. Nam, ut adhucde injuriaram machina erecta contra nos pauca dicamus, rogo, quid minus antiquis martyrum persecuto= ribus in nos fecistis? Antiquitus martyres verborum conviciis dehonestabantur, colaphis cædebantur, patrimoniis privabantur, de loco ad locum fugere cogebantur, in vias publicas progredi vetabantur, emere vel vendere non permittebantur , ad ultimum vario mortis genere necabantur. Hoc postremo excepto, superioraomnia, quæ in eorum passionibus legimus , in nostris tribulationibus experti sumus, nisi quodilli passi sunt pro suorum augenda gloris meritorum, nos utinam patiamur pro nostrorum minuenda ignominia peccatorum !

Hæc sunt quæ non, ut ipsi dicitis, de quasi exilio , sed de revera exilio nostro vos accusabiles, et nos reddunt excusahiles. Quod autem in diffimatione vestit nostram sanctitatem nos dicitis confregisse, scriptori vestro condonandum est , qui verbum quod aptius poneret, ignoravit. Verüm, ut quod dixit contemnamus, et id. quod dicere voluit condemnemus, nobis non opus est ut vos diffamemus ; nam ista vita vestra vos ubique diffamat, et si patienter auditis, diffamando infamat. Ubi enim non diffamatum est, quod, cùm sacri canones censeant ecclesiam ultra tres menses episcopo vacare non debere, nos jan quinto anno sine episcopalibus ofliciis vos esse patimini ? In tanto annorum spatio, quis apud vos criminosus pœnitentiæ estsubmissus ? quis pœnitensreconciliatus ? quod oleum consecratum ? quod chrisma confectum ? qui sacri ordines distribuit? Quis ignorat quod is ipse quem pastorem vobis elegistis (a), non ut pastor ovem pascit, sed ut tyrannus cædibus, rapinis , incendiis in nos omnes desævit? Ut lupus dispergit, lacerat , consumit: qui etiam limitem potestatis uteumque acceptæ excedit ; qui cum nonnisi dominium tempo- ralium de manu Regis acceperit, ipse cum infra ordines sit, ordines ecclesiæ spernens, ordinare præsumit , dans vel auferens archidiaconatus , præposituras, præcenturas , decanias , abbatias quibus vult, qualibus vult, et quomodo vult. In quibus est ille qui ab abbatia Flaviniensi repudiatus, ab ecclesia Divionensi, «x jubente domino suo abbate Rodulpho professionem fecit, fugitivus, ab abbate Divionensi excommunicatus, virgam pastorale , quà in æternum verberandus, suscipere præsumpsit (4). Cujus præsumptionis participes se fecerunt et illi qui tam infami personæ curam pastoralem commiserunt, et qui se ei committi perpessi sunt- Qui ipse quoque, contra eos qui Romanæ ecclesiæ resistunt, librum (c) auctori- tatibus munitum confecit, et credimus quia modà (juxta quod rustici dicunt, cultrum duas leges habere ) alium librum compilabit, subiturus sententiam Apostoli dicentis : Si ea quæ destruxi iterum reædifico, prævaricatorem me constituo.

Huc accedit etiam qudd qui Virdunensem ecclesiam noverunt , universi sciunt, scientes mirantur, mirantes detestantur, quod vos ipsi qui decani dicimini , contra canones agitis, cün et officium decanorum tenetis, et offici gradum, id est presby= teratum, suscipere recusatis. Unde prudentes quique conjiciunt , aut vos episcopos habere suspectos, à quibus ordinari refugitis, aut tale quid admississe, propter quod ad gradum offici vestri accedere non audetis.

Hæc sunt quæ vos, nobis etiam tacentibus, ubique diffamant. Sanè de archiepis= copi* Trevirorum epistola ad communionem vestram commonitoria, cui consultu abbatis [ S. Huberti ] Roberti fratres assenserunt , absit ut, quemadmodum dicitis,, ab hac concordia , ab hoc osculo , ut vobis videtur , sancto, et ego affirmoillicito, consensus noster non diserepaverit! semper enim discrepavit, etnunquam concor= dabit. Quod evidenter ostendi, cum fratres qui se tali osculo contaminaverunt , ad! poœnitentiam provocavi, et hoc feci Dei spiritu tactus, de quo notarius vester bene dixit (nescio quo spiritu ). Sienim eo spiritu quo ecclesia catholica per rectores suos














(@) Rüchardus de Grandi-prato, frater Henrici Comitis et Balduini, qui, récusatw Remensi arc episcopatu, Virdunensis ceclesiæ, cujus erat arch diaconus, ‘pontifieatum ad quem electus est anno 4107, pluris duxit, ex Hist. Laurentii de Leodio, ibid, p. 632.

(Ë) Is erat Hugo Flaviniacensis abbas, mona- chus et ipse S. Vitoni, qui schismaticorum vexa- tionibus pridem expositus, um abbate Rodullo ad





Divionense S._ Benigni monasterium confugerat unde ad Flaviniacensem præfecturam anno 4097 assumptus foit, prout ipse narrat in chronico Virdu= nensi, tomo nostro XIII, p. 623.

(c) Hicliber alius non videtur ab Hugonis chro- nico Virdunensi, insigni bistoriæ ecclesiasticæ monu= mento, in quo schismaticos À communione. Roman ccclesiæ deviantes Hugo froquenter exagitat. Lau- dandus si et ipse nunquam deviassct.


A