Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/251

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Aix.

An. 1176.

Wulgri-

num.

Montignac.


VITA HENRICI II ANGLI4G REGIS.

A tradidit filiam suam nunciis Regis Willelmi, simulque nunciis suis, et prseparavit eis necessaria sua, et dedit eis equos et vestes, et aurum et argentum, et vasa pretiosa. Et cùm omnia complesset regio more et condigno honore, permisit eos abire, et manda vit Henrico Regi filio suo qui in Normannia erat, ut sororem suam et eos qui cum ea venerant, recepisset cum summi honoris reverentia, et eam cum suis conduxisset usque Pictaviam, et ibi eam tradidisset Ricardo fratri suo Comiti Pictavise. Et praecepit quod idem Ricardus eam et suos honorifîcè suscepisset, et conduxisset per terram suam. Et prsecepit ut Rotomagensis Archiepiscopus, et Cantuariensis Archiepiscopus, et Gaufridus Eliensis Episcopus, et Comes Hamelinus patruus puellse, et iEgidius Ebroicensis Episcopus, et Hugo de Bello-campo, processissent cum ea usque ad sanctum fEgidium, donec desponsaretur.

B Dum autem haec fierent Ricardus Comes Pictaviae magnum exercitum congregavit in Pictavia, et magna militum multitudo de circumjacentibus regionibus ad eum confluebat, propter illius stipendia quae illis dabantur. Et cum omnes essent congregati, promovit exercitum suum in Pictaviam, et inimicos suos debellavit. Et statim post Pentecosten, commjsit prœlium cum Braibancenis inter sanctum Megrinum et Butevillam, et eos devicit. Et habita victoriâ, promovit exercitum suum in Limosin, ad debellandum Aimarum Vicecomitem de Limoges, pro eo quod ipse pacem suam fregerat. Et obsedit castellum quod vocatur Aessa et illud cepit, et in eo quadraginta milites. Et «  inde promovens exercitum suum, obsedit civitatem de Limoges) et infra paucos dies cepit civitatem illam et ejus munitiones. Et inde post festum sancti Johannis-Baptistse venit Pictavim, ubi Rex trater suus ad eum venit. Et ha-C bito ibi consilio Baronum suorum, promovit exercitum suum in terram Uggrini Vicecomitis de Engolismo, pro eo quod pacem suam tenere noluit. Et obsederunt Novum-castrum et infra xv dies ceperunt et eo capto, noluit Rex frater suus diutiùs cum eo moram facere, sed pravo usus consilio, eum reliquit. Ricardus vero, quamvis relictus esset, processit tamen cum exercitu suo, et obsedit Mulinous castellum Vicecomitis de Engolismo, et infra x dies cepit. Et procedens inde, obsedit civitatem de Engolismo. Est autem sciendum, quod Ricardus Cornes Pictaviae obsedit infra Engolismum Willelmum Taillefer Comitem Engolismi, et Bugherum filium ejus, et • Aimarum Vicecomitem de Limoges, et Vicecomitem de Ventadur, et Viceco- 1 mitem de Chabennais. Et pro pace habenda, Cornes de Engolismo tradidit prœdicto Comiti Pictaviae civitatem Engolismi, et castellum de Butevilla, et casD tellum de Archiac, et castellum de Mwitigernac et castellum de Lachesa et castellum de Melpis. Et infra sex dies Cornes de Engolismo ad deditionem coactus, civitatem ei reddidit, et tradidit ei inde obsides, de persequenda misericordia domini Regis patris sui. Et inde misit eum et alios malefactores terne in Angliam, ad Regem patrem suum. Et Rex, cùm ad eum venissent, remisit eos ad filium suum in Pictaviam, et posuit in respectum, donec ipsemet veniret in Normanniam.

Juvenis autem Rex, cùm in reditu suo venisset usque Pictavim milites nonnullos de Francia et Normannia, quos pater suus odio habebat, pro eo quod cum illo erant contra eum tempore guerrae, retinuit secum, et familiares suos fecit. Quod cùm Adam de Chircheduna, Clericus Rogerii Eboracensis Archiepiscopi, qui vicem Cancellarii in curia juvenis Regis gerebat, loco E Gaufridi prœpositi Beverlaci, ad cujus opus praedictus Eboracensis Archiepiscopus Cancellariam Anglise emerat pro undecim millibus marcis argenti, vidisset ; doluit vehementer, et sicut decebat, et sicut debitor erat domino Regi, qui eum cum filio suo posuerat, cui etiam fidelitatem juraverat contra omnes homines, personœ suœ dedecus et regni sui gravamen, quod per advenas illos posse evenire prœmeditavit sustinere non potuit, nec debuit ; sed statim arrepto stylo, capitula quidam turpissima et auditu horrenda scripto commendavit, et domini sui secreta detexit, et ea domino Regi in Angliam mittere festinavit. Sed antequam mitterentur, malo suo detecta sunt, et prolata in conspectu Regis domini sui. Et ipse in medio ductus, confessus est, et non negavit. Tune Rex, convocatis Principibus suis, simul cum Episcopo Pictavensi qui aderat, interrogavit. eos quid super hujuscemodi re esset agendum, et quid faceret de