Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/498

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GENEALOGIA COMïTUM FLANDRLË.


Num. 13.

  • An. 1127.

Aisatia.

Kakeçpol.

Alost.

An. 1128.

S. Bertin.

Num. 14.

An. 1129.

Al. Lau-

rentiam.

filius Chnutonis Regis Dacise, ex [ Adela ] primogenita filia Roberti Frisonis et A Gertrudis. Gùmque sublimatus esset in regno, Ecclesiam Sancti-Audomari ingressus, çum Principibus regni primam curiam tenuit, et eodem anno castrum S. Pauli, in quo Hugo perfidus, Campus-avenae dictus, prsedonesque multi latitabant, penitùs destruxit fossamque circumfluentem impleri jussit perversorura quoque munitiones undique viriliter delevit, et sibi regnum nobiliter subjugavit. Octavo igitur Principatûs sui anno, annoque Incarnati Verbi mcxxvii, apud Bruges in Quadragesima Missam audiens, infra Canonem orationi deditus (a), manum etiam cum eleemosyna pauperi porrigens, manu servorum suorum, coram altari propter justitiam, occiditur. Cujus mortem portentuosa signa prsecesserunt nam in dungionuni fossis abundantia sartguinis ernanans et a plerisque decoctus, intolerabilem de se foetorem reddidit, sanguinem qui effusus est in morte Caroli vel in ipsius ultione preetendens, et fœtorem proditionis longe B latèque expandens.

Quo occiso Ludovicus Rex in Flandriam venit, et, licèt cum difficultate, successorem ejus Willelmum filium Roberti Comitis Normannorum, quem Henricus Rex tum captum tenebat, Flandris prceposuit, et proditores Caroli diversis tormentorum generibus, ut dignum erat, interemit. Deinde tot clades, tot incendia, tot bella, tot perturbationes adversùs Willelmum insurgunt, totque malis Flandria afficitur ut taedeat dici aut serihi. Willelmus de Lo, filius Philippi fratris Roberti junioris, elevabatur dicens Ego regnabo. Qui maximam partem populi sibi concilians, qusedam castra suse subdidit ditioni. Quo cognito, Rex cum Willelmo Comité Ypras obviam vadit, eumque captum (b) vinculis et carceri per aliquantum temporis mancipavit ; sed postea ei prece suorum falso reconciliatus, idem Willelmus Comiti sacramentum [ fidelitatis ] fecit, quod C vix uno die servavit. Suscita vit adhuc ei Satanas et alterum adversarium, Arnoldum scilicet nepotem Caroli ex sorore ejus primogenita dicebat enim se esse jure propinquitatis regni hseredem qui ab Audomarensibus susceptus, ex Monasterio S. Bertini sibi fecit munitionis castrum, unde rebellaret. Quo audito, Willelmus Comes cum suis eum obsedit, nonnullis nitentibus ignem apponere ; sed Comité ne quis hoc prsesumeret comminante, Arnoldum fugere coegit, et jus totius Flandriae abjurare (c). Videntes igitur quidam Flandrise Proceres consiliis Normannorum Comitem inniti, invidiâ ducti, vel pecuniâ Henrici Regis magis illecti, Theodericum filium Theoderici Ducis de Ellesath quem genuit ex [Gertrude] filia Roberti Frisonis evocaverunt ; eique faventes, multa mala constituerunt. Proditio namque, perjurium infidelitas fœderis prsevaricatio a Flandris eo tempore aestimabatur prudentia. Quid tandem ? post innumera ma- D lorum exercitia, cum valida armatorum manu, in campo- qui dicitur Hackespol, Willelmus et Theodericus ad prœlium conveniunt, fugatoque Theoderico cum suis, Willelmo cessit victoria sed in brevi victorise usus est laetitiâ. In castro namque Alst dicto Theodericum obsidens, cùm jam immineret adversariorum deditio, vulneratur Quo vulnere morti contiguus, Monachus efficitur et in Sithiu déporta tus ad caput Balduini Comitis tumulatur. Theodericus vero, multis ei resistentibus, totius Flandrise Monarches appellatur, ad gubernandum moribus agrestis, utpotè his nûnquam assuetus (d). Nam tacitis his quse in diversis locis, diversis temporibus, a diversis hostibus ingruebant malis, Willelmus de Lo ex castro dicto Sclus (é) resistens, homicidiis, incendiis, rapinis, Ecclesiarum ac villarum spoliationibus adversùs illum est debacchatus. Interea Clementia, soror Calixti Papse, Roberti junioris vidua, quse E eatenùs penè tertiam partem Flandrise dotis loco tenuerat, defuncta qusecumque tenuit, Comiti reliquit quse adhuc vivens ; -duas Ecclesias Sanctimonialium aedificavit, in Brucborg et apud Avednes. Comitissa etiam (f) Suanechildis pro cujus consanguinitatis cognatione plurima fiebant mala obiit, unicam tantum habens filiam nomine Lauretam ex Theoderico Comite. Hanc Dux de Lemburg (a) Cod. Galop. addit, et psalmum quinquagesimum Apud eumdem Sluys, Gal. l’Ecluse, decantans. (f) Sunt quibus Suanechildis ipsa est Sibylla (b) Sexto Kal. Mail. an. 1127, ut tradit Galbertus. conjux secunda ; nam prior ut ipsis placet, erat (c) Duodecimo Kal. Aprilis an. 1128, ex eod. Gal- Margareta Reginaldi Claromontani Comitis filia, berto. nupta priùs Comiti Carolo Bono. Sed eos erroris (d) Àpud Galop. sic Ad gubernandum agrestes hic revincit Auctor noster anonymus. mores) utpotè hvs nunquam assuetus, valdè impar.