Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/617

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

CHRONICO CAMERACENSI AUTBERTINO.


An. H69.

An. 1170.

’An. 1169.

X x x ij

A sibi accidisset in Curia sociis dixere, seriatim detegentes incommoda. His cognitis et auditis, intrinsecùs mœstificatur omnis civitas. Quidam sciscitantes quomodo legati sese apud Curiam residui obtinerent, illis responsum est quod affligerentur grandi pavore ac mœstitudine. Magis ac magis turbatur civitas. Circa quippè solemnitatem Sanctorum Omnium urbis nuncii submisso vultu revertuntur, cum quibusdam legatis Regiis pecuniâ adductis. Civitas de adventu illorum spem perbrevem sibi speravit. Nam ut dicit proverbium aliqnandô spes reficit, dominum fallit et ipsa suum. Omnis civitas quse feetata in adventu aulicorum legatorum ad horam non modicè exultavit, cum velocitate ab ea recessit spes omnis. Nam legati mercede adducti, postquam in prœsentia domini Pétri Electi sunt intronizati et auditi utpotè mendaces, inhonorati sunt ab ipso domino et ab omnibus Ecclesiae personis. Postea dominus Petrus Electus futurus AnB tistes, intelligens quae -gesta a civibus in Curia extiterant laetior efficitur sicque acrior uti meruerant, contra perjuros suos assurgit cunctos sibi infestos publicè denunciat et ut hostes ab ipso et a suis amicis cives ubique amodo sese observent. Mœstificatur civitas omnis super Electi edictis. Interim dum haec et alia in curia Electi causidicarentur a domino Archiepir.copo Henrico, petitione domini Philippi Comitis- Flandrise directils est domino nostro Electo Petro Drogo quidam Sacerdos nomine, vir eruditus omnium saecularium disciplinis, qui Electum juvenem erudiret, domumque cum rebus custodiret leges ac patriae jura decerneret. Assistens autem recens causidicus altercationibus Electi et civium aperiensque os suum infit « Si domino nostro » Petro et caeteris Ecclesiae personis placeret, sententiam super his omnibus » utiliter darem sicque altercationum vestrarumque partium finem imponerem » C Placuit omnibus personis sententia Drogonis « Audiat, inquit, dominus nos» ter personarumque conventus. Isti dolosè contra Dei Ecclesiam dominumque » suum malitiosè omnique veneno referti egerunt Dei sententiâ interiùs per» cutiantur, et foris ab amicis vestris et hostibus merito proprio devastentur, » donec Ecclesise Dei et domino suo satisfactionem fecerint, et damnum plenariè » restituerint. » Placuit Sacerdotis consilium domino Petro Electo casterisque personis astantibus. Cives statim obligati sunt Domini nostri gravi sententiâ. Civibus in stultitia sua perseverantibus, nec finem malitia ? suae dare volentibus Dei ligatura super eos perseveravit usque ad Purificationem B. Marias semper Virginis, sicque Dei banno interiùs urbani arcebantur, gladio ac pavore hostium exteriùs merito suo cruciabantur namque spem ab illis nunciis qui Curiae Regis remanserant, cives profuturam sibi sperabant, sed apud Curiam omni D bono cum gratia caruerunt. Attriti hujuscemodi ex utraque parte valdè cives ac perterriti, videntesque quod parùm apud Regis Curiam profecissent, munera sua sic amisissent nec gratiam Curia ? alicujus juvaminis obtinuissent corde ac omni robore dissuluti sunt. Demùm cives, vellent nollent thorum cervicis superbae submiserunt, stultitiam suam agnoverunt, a domino Petro Electo veniam malitiae suae sibi dari postulaverunt, gratiam cum absolutione ab ipso domino, sopitâ omni malitiâ receperunt sicque Ecclesiae dominoque Petro cives sexentas libras monetae publicae pro castri Thunnii destructione vel pro ejusdem restauratione persolverunt. Hujus relationis finem imponamus. Quare haec scripsimus quaerens agnoscat ob sapientum probitatem ac laudem posteris commemorandam, insipientum quoque stultitiam devitandam.

Annus praesens pluvialis valdè contigit. Inundatio imbrium a mense Maio inciE piens ferè usque ad Februarium mensem pervenit. Ante festum B. Joannis Baptistae quidam ventus gravis adveniens partem permaximam segetum prostravit, locis in diversis Oceani horrorem incussit, sed Dei misericordiâ ordinante, humano generi ex his aliqua molestia non contigit. Hyems quippè gravis et aquosa fulmina in sese contra aëris naturam continens. Nam in Decembrio mense plurima tonitrua coruscationibus audita sunt, unde nonnullae Oceani in insulis Ecclesise attritae maxime circa littora maris Flandriae sunt periclitatœ quinto Calendas Januarii. Februarius mensis ultra modum splendidissimus apparuit copia vini defuit quoniam aquarum inundantiâ deperiit. Ovium seu apum locis in diversis acerrima pestis desasvit. Jacobus filius Nicolai de Avennis post Pentecosten multitudine permaximâ