Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/804

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX CHRONICO SAXONICO.


animositate succensus illo ut cœperat ire contendit prseinissisque trecentis A viris qui pontem super Mosam fluvium, in loco qui Wesega&e dicitur observarent (nam omnes fluminis transitus jam hostes interruperant ) ipse in palatio Aquisgrani cœnam Domini celebravit. Interea Heinricus Dux Lotharingie ipsius ad pontem milites invasit, naviterque resistentes arte quâdam equitandi quâ gens illa plus cseteris utitur in latiora deductos multitudine legionum cingit, opprimit, sternit atque capit, nonnullos etiam cedentes fluvius voravit,»., Rex autem apud Wangionum civitatem in Pentecoste placitum habuit, ibique Heinricum Ducem Lotharingise judicio Optimatum ut hostem regni rebus publicis privavit, ac generalem expeditionem contra Lotharingiam accepta a Principibus sacramento, per totum regnum indixit. Igitur Rex Heinricus per tres hebdomadas Coloniam obsidebat, et nulla spes acquirendi erat erat enim aestas magna et prse nimio foetore non poterat exercitus ampliùs sustinere B laborem. Auditur praeterea quia Heinricus Eximperator et Heinricus Exdux exercitum undecumque confiant, et adhuc vel semel tentare fortunam omnimodis parant. Quapropter universa militia Regis imo Christi, saltem ferro rebus fînem facere desiderans, ne fortè ( quod certissimum erat ) hostibus urbani contra semet auxilio forent obsidionem solvunt, et contra Lotharingiam moti munitiones ac caetera quse rebellium erant interim diripiunt prsemittentes ad Heinricum seniorem secundos nuncios qui sibi deliberationem proponerent, aut causâ pacis pacto prsescripto componendse ad Aquisgranum propediem filio occurrere, aut imminens sibi bellum non dubitare. Quibus legatis custodiœ m’hilominùs traditis, ad resistendum omnimodis occulté tamen, prseparari molitur sed dimissos post aliquot dies eosdem nuncios inopinata et quâ nihil acceptabilius castris illis inferri posset, fama mortis ejusdem Eximperatoris subsequitur. G Luna obscurata est per aliquot horas noctis, xv KaL Augusti. Anno Dominicae Incarnat. mcvii. Rex Heinricus Natale Domini Ratisponae célébrait, praesentibus legatis domni Apostolici Pascalis, cujus adventum ipse jam aliquandiu apud Augustam Alamanniœ Metropolim cseterasque superiores partes prsestolatus fuerat. Ille vero suorum consiliis quasi proterviam Teutonicorum declinans profectionem suam cum Hispaniarum legatis per Burgundiam agit, Gallias convertit, et Natalis Domini (a) gaudium suâ prsesentiâ Cluniacensibus multùm ampliavit. Inde secedens ab universis finium illorum Ecclesiis ut verè Cliristi discipulus et Apostolorum Vicarius ingenti honore suscipitur, dignâ reverentiâ tractatur non aliter quàm legifer de cœlo missus auditur. Rex Heinricus Pascha Mogontise celebravit, indeque obviam Papa ? in confinio Lotharingiae et Francise venit ; et per triduum Legatis invicem missis, D infecto pro quo venerant negotio discesserunt. Pascalis Papa circa Ascensionem Domini Concilium non modicum apud Trecas habuit ubi inter multa quae pro tempore et necessitate corrigenda correxit, sententiam de libera Pastorum electione et de coercenda Pastorum in ecclesiasticas dignitates praesumptione juxta prsedecessorum suorum décréta promulgavit Heinricus Rex inducias totum anni sequentis spatium Romam veniendi et eamdem causam generali Concilio ventdlandi accepit. Rursùm [Pascalis] necdum humilitatem quam quaesivit Germanicis in cordibus invenire se conquestus nos nequaquam ut proposuerat, visitare sed finibus Italicis se comitatumque suum disponit infèrre quo licèt morose perveniens, tantis Romani tam Cleri quam populi tripudiis suscipiebatur, ac si de mortuis redivivus crederetur.

Rex Heinricus Pentecosten ^Ietis celebravit. Dehinc orientalibus redditus E colloquium Ratisponae cum Bawariis habuit in quo expeditionem suam versus Flandriam contra Rotbertum constituit quâ circa Octobrem motâ terram rebellium ingressus non sine gravi exercitùssui dispendio, per unum et alterum mensem vastat, donec per internuncios res ad proximam curiam dilata litem separavit.

Anno Dominicae Incarnat. mcviii. Rex Heinricus Moguntiae Natalem Domini celebrans Rotbertum Flandriae Comitem in gratiam recepit. Anno Dominicae Incarnat. mcix. Rex Heinricus desponsavit [ Mathildem ] filiam Regis de terra Anglicâ.

(a) Annus adhuc 1106 computabatur ab his qui Hinc patet Annalistam nostrum a die Natali ananni initium a Kalendis Januarii auspicabantur. num inchoasse.