Aller au contenu

Page:Recueil général des anciennes lois françaises, tome 4.djvu/333

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

1352. 677 nequenntes premissa ampliùs salvis eorum concienciis tolerare , nec sub dissimulatione transire, nobis humiliter supplicarunt , ut de debito et perpetuo remedio dignaremur super hoc providere. Nos igitur tam dampnande invectioni (1), presumptionique , seu fatue audace impecritorum ministrancium, obviare, et utilitati publice subditorum, competentibus remediis salubriter providere volenles. Statuimus et ordinamus, ex nostra auctoritate Regia et potes- tatis plenitudine, per presentes perpetuo valituras. Quod nullus cojuscumque sexus, vel condicionis existat, in prœdictis civitate, villa et suburbiis Parisiensibus, aliquam me- dicinam alterativam, medicinamque laxativam, sirupum, elec- tuarium, pilulas laxativas, clisteria qualiacumque, propter ti- morem mortis, ex fluxu vel malis sinthomatibus pregravativis , in quibus non est verissimile eos prefatos scire remedium adhi- bere, oppiatam, seu quamcumque aliam , de cetero faciat seu fiieri consulat, ministrareve audeat, medicam, vel medicinale consilium prebere, aut aliter officium medici exerceat qualiter- cumque , cùm ad expertos et edoctos operando per certum in humano corpore, et non alios, spectat exhibitio predictorum, nisi in dicta scientia medicine Parisius, vel alibi in generali stu- dio, magister, vel licenciatus existat, vel nisi per consilium, et directionem alicujus magistri, vel alterius per dictam facultutem approbati ad praticandam , illa medicina fuerit ordinata ; et hec eis decernentes non licere, ea ipsis omnibus et singulis interdici- mus per presentes ; dantes preposito nostro Pariensi presenti et futuro, vel ejus locum tenenti, presentibus in mandalis, quate- nus presentem nostram ordinacionem et statutum, ac omnia et singula per nos superius ordinata, teneri faciat, et inviolabiliter observari, ac contra facientes, seu attemptantes contra aliquid premissorum, ministrando , visitando , vel aliter quovismodo consulendo, corrigat, puniatque juxta culpe, inobedientie, et commissi sceleris qualitatem, ad emendas pecuniarias, vel alias civiles, prout jus et racio suadebunt. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, nostrum sigillum presentibus lilleris

(1) Il y a dans l’original injectioni, qui ne forme aucun sens. Si on restitue invectioni , avec de Lauriere, il pourroit signifier entreprise, outrage, Animi in odium alicujus invectivo, dans Ciceron , de Invent, Reth., L. », n. 54. (Scc.)