Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/246

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

C. CORNLII TACITI HISTORIARUM

LIBER I.

Initium mihi operis Serv. Galba iterum, T. Vinius consules erunt. Nam post conditam urbem DCC. & X X. prioris ævi annos multi auctores retulerunt ; dum res populi Romani memorabantur, pari eloquentiâ ac libertate. Postquam bellatum apud Actium, atque omnem potestatem ad unum conferri pacis intersuit ; magna illa ingenia cessere. Simul veritas pluribus modis infracta ; primùm incititiâ Reipublicæ ut alienæ, mox libidine assentandi, aut rursus odio adversus dominantes. Ita neutris cura posteritatis, inter infensos vel obnoxios. Sed ambitionem scriptoris facilè adverseris : obtrectatio & livor pronis auribus accipiuntur ; quippe adulationi fœdum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest. Mihi Galba, Otho, Vitellius, nec beneficio nec injuriâ cogniti. Dignitatem nostram à Vespasiano inchoatarn, à T ito auctam, à Domitiano longiùs provectam non abnuerim ; sed incorruptam fidem professis, nec amore quisquam, & fine odio dicendus est. Quod si vita suppeditet ; principatum divi Nervæ, & imperium Trajani, uberiorem securioremque materiam fenectuti seposui : rarâ temporum felicitate, ubi sentire quæ velis, & quæ sentias dicere licet.