Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/248

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Opus aggredior opimum casibus, atrox prœliis, discours seditionibus, ipsâ etiam pace sævum. Quatuor principes ferro interempti. Tria bella civilia, plura externa, ac plerumque permixta prosperæ, in Oriente ; adversæ in Occidente res. Turbatum Illyricum, Galliæ nutantes, perdomita Britannia, & statim amissa ; coortæ Sarmatarum ac Suevorum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus. Mota etiam propè Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. Jam verò Italia novis cladibus, vel post longam sæculorum seriem repetitis, afflicta. Haustæ vel obrutæ urbes fecundissimæ Campaniæ oræ. Urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. Pollutæ cerimoniæ ; magna adutreria ; plenum exsiliis mare ; infecti cædibus scopuli ; atrocius in urbe sævitum. Nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine, & ob virtutes certissimum exitium. Nec minus præmia delatorum invisa quàm scelera : cùm alii sacerdotia & consulatus ut spolia adepti, procurationes alii & interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio & terrore. Corrupti in dominos servi, in patronos liberti ; & quibus deerat inimicus per amicos oppressi.

Non tamen adeò virtutum sterile sæculum, ut non & bona exempla prodiderit. Comitatæ profugos liberos matres, secutæ