Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/270

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


plus Populo Romano possit, quàm bonum successorem ; nec tua plus iuventa, quàm bonum principem ; sub Tiberio, & Caio, & Claudio, unius familiæ quasi hereditas fuimus : loco libertatis erit, quod eligi cœpimus. Et finitâ Juliorum Claudiorumque domo, optimum quemque adoptio inveniet. Nam generari & nasci à principibus, fortuitum, nec ultrà astimatur : adoptandi judicium integrum ; & si velis eligere, consensu monstratur. Sit ante oculos Nero, quem longâ Cæsarum serie tumentem, non Vindex cum inermi provinciâ, aut ego cum unâ legione ; sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulere. Neque erat adhuc damnati principis exemplum. Nos bello, & ab æstimantibus asciti, cum invidiâ quamvis, egregii erimus. Ne tamen territus fueris, si duæ legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt. Ne ipse quidern ad securas res accessi : & audita adoptione desinam videri senex, quod nunc mihi unum objicitur.

Nero à pessimo quoque semper desiderabitur : mihi ac tibi providendum est, ne etiam à bonis desideretur. Monere diutius, neque temporis hujus, & impletum est omne consilium, si te benè elegi. Utilissimusque idem ac brevissimus bonorum alarumque rerum delectis est, cogitur quid aut volueris sub alio principe, aut solueris. Neque enim hic, ut in ceteris gentibus quæ regnator, certa dominorum domus, & ceteri servi : sed imperatoris es hominibus, qui nec totam servitutem pati possunt, nec totam libertatem. Et Galba quidem, hæc ac talia, tamquam principem faceret ; ceteri, tamquam cum facto loquebantur.