Crebrioribus in dies Germanicæ defectionis nuntiis, & facili civitate ad accipienda credentaque omnia nova, cùm tristia sunt ; censuerant patres mittendos ad Gerrnanicun exercitum legatos ; agitatum secreto, num & Piso proficisceretur, majore pretextu : illi auctoritatem senatus, hic dignationem Cæsaris laturus. Placebat & Laconem pratorii præfectum simul mitti. Is consilio intercessit. Legati quoque ( nam senatus electionem Galbæ permiserat) fœdâ inconstantiâ nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
Proxima pecuniæ cura. Et cuncta scrutantibus justissimum visum est, inde repeti, ubi inopia : caussa erat. Bis & vicies mille sestertium donationibus Nero effuderat. Appellari singulos jussit, decumâ parte liberalitatis apud quemque eorum relicta. At illis vix decumæ super portiones erant : iisdem erga aliena sumptibus, quibus sua prodegerant, cùm rapacissimo cuique ac perditissimo, non agri, aut fœnus, sed sola instrumenta vitiorum manerent. Exactioni XXX. equites Romani præposui, novum officii genus, & ambitu ac numero onerosum : ubique hasta, & sector, & inquieta. urbs auctionibus. Attamen grande gaudium, quòd tam pauperes forent quibus donasset Nero, quàm quibus abstulisset Exauctorati per eos dies tribuni, è prætorio Antonius Taurus, & Antonius Naso : ex urbanis cohortibus, AEmylius Pacensis : è vigiliis, Julius