Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/306

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


aspectus, & imminentium templorum religio, & priores & futuri principes terruere, quo minus facerent scelus, cujus ultor est quisquis successit.

Viso cominus armatorum agmine, vexillarius comitantis Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbæ imaginem solo afflixit. Eo signo manifesta in Othonem omnium militum studia, desertum fugâ populi forum, districta adversus dubitantes tela. Juxta Curtium lacum, trepidatione serentium Galba projectus è sellâ, ac provolutus est. Extremam ejus vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, variè prodidere. Alii suppliciter interrogasse, quid mali meruisset ? paucos dies exsolvendo donativo deprecatum. Plures obtulisse ultrò percussoribus jugulum, agerent ac ferirent, si ita è Rep. videretur ; non interfuit occidentium quid diceret. De percussore non satis constat. Quidam Terentium Evocatum, alii Lecanium, crebrior fama tradidit Camuriurn a XV. legionis militem, impresso gladio, jugulum ejus hausisse. Ceteri crura brachiaque ( nam pectus tegebatur ) fœdè laniavere ; pleraque vulnera, feritate & sævitiâ trunco jam corpori adjecta.