Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/344

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


prædæ ostendebant. Nec jam secreta exhortatio, sed publicæ preces : Irent ultores, exscinderent sedem Gallici belli ; cuncta illic externa & hostilia, se coloniam Romanam & partem exercitus, & prosperarum adversarumque rerum socios ; si fortuna contrà daret, iratis ne relinquerentur. His & pluribus in eumdern modum, perpulerant, ut nec legati quidem ac duces partium restingui posse iracundiam exercitus arbitrarentur : cùm haud ignari discriminis sui Viennenses, velamenta & infulas præferentes, ubi agmen incesserat, arma, genua, vestigia prehensando, flexere militum animos. Addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios. Tum vetustas dignitasque coloniæ valuit. Et verba Fabii salutem incolumitatemque Viennensium commendantis, æquis auribus accepta. Publicè tamen armis mulctati, privatis & promiscuis copiis juvere militem, Sed fama constans fuit, ipsum Valentem magnâ pecuniâ emptum. Is diu sordidus, repentè dives, mutationem fortunæ malè regebat, accensis egestate longâ cupidinibus, immoderatus, & inopi juventâ, senxe prodigus.