Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/346

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Lento deinde agmine, per fines Allobrogum & Vocontiorum ductus exercitus : ipsa itinerum spatia, & stativorum mutationes venditante duce, fœdis pactionibus adversus possessores agrorum, & magstratus civitatum, adeò minaciter, ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, donec pecunià mitigaretur quoties pecuniæ materia deesset, stupris & adulterii, exorabatur. Sic ad Alpes perventum.

Plus prædæ ac sanguinis Cæcina hausit. Irritaverant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens, olim armis virisque, mox memoriâ nominis clara, de cæde Galbæ ignari, & Vitellii imperium abnuentes. Initium bello fuit avaritia ac festinatio unæ & vicesimæ legionis. Rapuerant pecuniam missam in slipendium castelli, quod olim Helvetii suis militibus ac stipendiis tuebantur ; ægrè id passi Helvetii, interceptis epistolis, quæ nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur, centurionem & quosdam militum in custodiâ retinebant. Cæcina belli avidus, proximam quamque culpam antequàm pœniteret, ultum ibat. Mota properè castra. Vastati agri. Direptus, longa pace in modum municipii exstructus, locus, amœno salubrium aquarum usu frequens. Missi ad Rhætica auxilia nuntii, ut versos in legionem Helvetios à tergo aggrederentur. Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere ; exitiosum adversus veteranos prœlium, intuta obsidio, dilapsis vetustate mœnibus ; hinc Cæcina