Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/390

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

L. A. SENECAE CLAUDII CAESARIS APOKOLYNTOSIS.

Quid actum sit in cœlo ante diem tertium eidus Octobris ; Asinio Marcello, Acilio Aviola Coss. anno novo, initio fæculi felicissimi, volo memoriæ tradere. Nihil offensæ vel gratiæ dabitur. Hæc ita vera si quis quæsierit unde sciam : primum si noluero, non respondebo. Quis coacturus. est ? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium secerat, aut regem aut fatuum nasci oportere.

Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico jurato res exegit ? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quærite ab eo qui Drusillam euntem in cœlum vidit. Idem Claudium vidisse se dicet iter facientem, non passibus æquis. Velit, nolit, necesse est, illi omnia videre, quæ in cœlo, agantur. Appiæ viæ curator est : qua scis & divum Augustum, & Tiberium Cæsarem, ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli

narrabit ; coram pluribus nunquam