Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/392

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


verbum faciet. Nam ex quo in Senatu juravit se Drusilla vidisse cœlum ascendentem, & illi pro tam bono nuntio nemo credidit quid viderit, verbis conceptis adfirmavit, se non indicaturum etiamsi in medio foro hominem vidisset occisum. Ab hoc ego quæcumque audivi, certè clara affero, ita illum salvum & felicem habeam.

Jam Phœbus breviore viâ contraxerat ortum Lucis, & obscuri crescebant tempora somni. Jamque suum victrix augebat Cynthia regnum : Et deformis hiems gratos carpebat honores Divitis autumni, visoque senescere Baccho Carpebat raras serus vindemitor uvas.

Puto magis intelligi si dixero, mensis erat October, dies tertius eidus Octobris. Horam non possum tibi certam dicere ; faciliùs inter philosophos quàm inter horologia conveniet. Tamen