Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/394

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

inter sextam & septimam erat. Nimis rusticè acquiescunt oneri pœtæ, non contenti ortus & occasus describere, ut etiam medium diem inquietent. Tu sic transibus horam tam bonam ?

Jam medium cursu Phœbus diviserat orbem ; Et propior nocti fessas quatiebat habenas, Oblico flexam deducens tramite lucem,

Claudius animam agere cœpit, nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio ejus delectatus esset, unam de tribus Parcis educit, & ait : Quid sœmina crudelissima hominem miserum torqueri pateris, nec umquam meritum, ut tamdiù cruciaretur ? Annus sexagesimus & quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic invides ? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum ex quo Princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant ; horam ejus nemo novit. Nemo enim illum unquam natum putavit. Fac quod faciendum est.

Dede neci : melior vacua fine regnet in aulâ.