Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/422

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée



Quis nunc judex
Toto lites
Audiet anno ?
Tibi jam cedet
Sede relicta,
Qui dat populo
Jura silent,
Cretæa tenens
Oppida centum.
Cædite mœstis
Pectora palmis,
O causidici,
Venale genus :
Vosque pœtæ
Lugete novi,
Vosque in primis
Qui concusso
Magna parastis
Lucra fritillo.

Delectabatur laudibus suis Claudius, & cupiebat diutius spectare. Injicit illi manum Talthybius deorum nuncius, & trahit capite obvoluto, ne quis cum possit agnoscere, per campum Martium : & inter Tyberim & viam tectam descendit ad inferos.

Antecesserat jam compendiaria via Narcissus libertus, ad patronum excipiendum, & venienti nitidus, ut erat à Balneo, occurrit, & ait : Quid dii ad homines ? Celerius, inquit Mercurius,