Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/424

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


& venire nos nuncia. llle autem patrono plura blandiri volebat quem Mercurius iterum festinare jussit, & virga morantem impulit. Dicto citius

Narcissus evolat. Omnia procliva sunt, facile descenditur. Itaque quamvis podagricus esset, momento temporis pervenit ad januam Ditis : ubi jacebat, ut ait Horatius, bellua centiceps, sese movens, villosque horrendos excutiens pusillum superturbatur, (albam canem in deliciis habere consuerat) ut illum vidit canem nigrum villosum sane : quem non velis tibi in tenebris occurrere. Et magna inquit voce : Claudius Cæsar venit. Ecce extemplo cum plausu procedunt cantantes :

ευρηχαμεν, σωχαιωμεν.

Hic erat C. Silas Cos. desig. Junius Prætorius, Sex. Trallus, M. Helvius Trogus, Cotta, Tectus, Valens, Fabius, Equ. Rom. quos Narcissus duci jusserat. Medius erat in hac cantantium turba Mnester Pantomimus, quem Claudius decoris caussa minorem fecerat. Nec non ad Messalinam citò rumor percrepuit, Claudium venisse. Convolarunt primum omnium liberti, Polybius, Myron, Harpocras, Amphæus & Pheronactes, quos omnes, necubi imparatus esset, præmiserat. Deinde præfecti duo, Justus Catonius, & Ruffus Pompeii F. Deinde amici, Saturnius Lucius, & Pedo Pompeius, & Lupus, & Celer Asinius, consulares. Novissime fratris filia, sororis filia, gener, socer, socrus, omnes plane consanguinei. Et agmine facto Claudio occurrunt. Quos cum vidisset

Claudius ) exclamat, Παντα φιλων πληρη, Quomodo vos huc venistis ?