Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/426

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Tum Pedo Pompeius : Quid dicis homo crudelissime ? Quæris quomodo ? Quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector ? In jus eamus : ego tibi hic sellas ostendam. Ducit illum ad tribunal AEaci ; is lege Corneliâ, quæ de ficariis lata est, quærebat : postulat, nomen ejus recipi, edit subscriptionem : occisos Senatores XXX. Equites Rom. CCCXV. atque plures : ceteros CCXXI. οσα ψαμαθος τε υονις τε.

Exterritus Claudius oculos undecumque circumfert, vestigat aliquem patronum qui se defenderet. Advocatum non invenit. Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor ejus, homo Claudiana lingua disertus, & postulat advocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. Incipit Petronius velle respondere. AEacus homo justissimus, vetat Illum tantum altera parte audita condemnat, & ait :

ειηε παθοι παη ερεξε, διχητιθεια λενοιτο.

Ingens silentium factum est. Stupebant omnes, novitate rei attoniti : negabant hoc umquam factum, Claudio iniquum magis videbatur, quàm novum. De genere pœnæ diu disputatum est, quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent, si uni dii laturam fecissent, Tantalum sici periturum, nisi illi