Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/451

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
444
ADDITIONS.

modifications au thème primitif, à la suite du roman intitulé L’Histoire du chevalier Pierre de Provence et de la belle Maguelonne, fille du roy de Naples (in-4o, Paris, Trepperel). Nous la donnons d’après le Ms. 9634, qui est du 13e siècle.


Incipit epistola Johannis imperatoris Indie, ad Manuelem Constantinopolitanum imperatorem, de divitiis et mirabilibus regni sui, translata primo in grecum, et in latinum[1].


Presbiter Johannes, potentia et virtute Dei et clementia nostri Jhesu Christi, rex regum terrenorum et dominus dominantium, Manueli Romeon gubernatori, salute gaudere et gratia ditandi ad ulteriora transire. Nunciabatur apud majestatem nostram quod diligebas excellentiam nostram, et mentio altitudinis nostre erat apud te ; sed per apocrisarium nostrum cognovimus quod quedam ludicra et jocunda volebas nobis mittere, unde delectaretur justitia nostra. Et enim cum homo sum, pro bono habeo, et de nostris per primum cancellarium nostrum tibi aliqua transmittimus, quia scire volumus et desideramus si nobiscum rectam fidem habes, et si per omnia credis Domino nostro Jhesu Christo. Cum enim nos hominem te esse cognoscamus, te Greculi tui dominum esse existimant, cum te mortalem et humane corruptioni subjacere

  1. Dans le Ms. 3858.-a. le titre est ainsi : Epistola presbiteri Johannis ad Emmanuelem Constantinopolitanum imperatorem, in qua hortatur eum ut veniat ad servitium suum et faciat eum divitem magis quam sit ; quam idem Emmanuel translatam de arabico in latinum misit Alexandro papæ.