Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/40

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ment36 DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

crines matris turbavit laceravitque infans, et sputo aspersit, aut nudavit in conspectu suorum tegenda, et verbis obscœnioribus non pepercit : et nihii horum contumeliam ’ dicimus ; quare ? quia qui fecit contemnere non potest. Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas, in dominos contumeliosa, delectet : quorum audacia ita demum sibi in convivas jus facit, si cœpit a domino. Ut quisque contemptissimus et ludibrio est, ita solutissimæ linguæ est. Pueros quidem in hoc mercantur procaces, et eorum impudentiam acuunt, et sub magistro habent, qui probra meditate effundant : nec has contumelias vocamus, sed argutias.

.

XIÏ. Quanta aütem dementia est, iisdem modo delectari ^modo offendi : et rem ab amico dictain maledictum vocare, a servulo, joculare convicium ? Queni animum nos adversus pueros habemus, hune sapiens adversus omnes, quibus etiam post juventam canosque puerilitas est. An quidquam isti profecerunt, quibus animi mala sunt, auctique in majus errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt ; ceterum non minus vagi incertique, voluptatum sine dilectu appetentes, trepidi, et non ingenio, sed formidine, quieti ? Non ideo quidquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumque et æris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium : quod iili