Novum monstrum, et nostri sæculi veră Theăno, Lipsius appellat admirabilis ingenii, cultissimæ lectionis, singularis prudentiæ nobilem Virginem in hoc theatro propositam. Maria Gornacensis hæc est, omnibus iis ornata, quæ vix cadere in muliebrem sexum crédit judiciorum ille Princeps ; et quæ dubia incredulitate exploderet, certa fide, variis argumentis in ea est admiratus ; tùm præsertim, quod singulare judicium de magno quodam viro adolescens protulerat. Multa ediscere, innumera posse scribere, delicatæ indolis mulieri dabitur. Sed ϰϱινειν, sed δ............................, obscuras mentis ambages enudare, malè ne, an benè factum sit liberé eloqui, in summo intellectionis fastigio positum est, quod cùm quis attigerit Herculeo labore Antheum vicisse non dubitabit. De Græco hæc idiomate hujusmodi decernit, ut ex ea doctissimi viri judicium quærant ; et Latino tantum excellit, ut paucos ad ejus candorem accedere posse affirment. Quod si cùm Lugdunum esset ventura, concepto voto his verbis ab eodem Lipsio excepta est, O mihi lucem, quà te propius norim ? non enim dicam probius ; adeò satis te nosse videor è pauculis scriptis, atque adeò vel sine scriptis ; cur voti causa, quo me tot virtutibus obstrictum puto ; non datur in eas regiones peregrinatio ?
- PINTI
Si nomen Mariæ : quid tibi dulcius ?
Si sermo latius : quid tihi cultius ?
Si quis scripta legat : quid sibi doctius ?
Si quis te videat : quid sibi pulcrius ?
Si quis te audierit : quid sibi gratius ?
Dilesti (sic) superos virgo ? quid altius ?
Si sors parca fuit : quid tibi tutius ?
Duxisti hanc nihili ? quid generosius ?
Te Lypsus celebrat ? quid tibi clarius ?
Laudant Oenotrii ? quid sibi dignius ?