Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/48

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
45
documents et notes sur le velay

Item super ultimo capitulo requisitus, dixit famam publicam esse de hiis que supra deposuit pro veritate dixit eciam famam esse quod de convencione fuit facta quedam litera seu carta et postea fuit subrepta.

Requisitus quid est fama publica, dixit illud esse famam publicam quod communiter dicitur a gentibus.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in civitate Anicii et in locis circumvicinis et inter gentes dictorum locorum.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quam jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia vel amore, hodio vel timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.

Super aliis capitulis non fuit requisitus quia nec productus.


Déposition de Pierre de Mauprat.

Petrus de Malo Prato, testis juratus, requisitus superprimo capitulo, dixit se vidisse et audivisse, bene sunt quadraginta anni et plus, quod dominus Bernardus, tunc temporis Aniciensis episcopus, cum magno exercitu ivit ad castrum de Captolio et ipsum castrum cepit, ut audivit dici, et eciam dominum Poncium de Captolio, qui tunc domicellus erat, captum adduxit ad civitatem Aniciensem ipso tunc vidente et audiente.

Item dixit se vidisse et audivisse postea, processu temporis bene a septem usque ad decem annos, quod dictus dominus Poncius de Captolio venit coram dicto domino episcopo et, flexis genibus et manibus junctis, requisivit dictum dominum episcopum ut castrum de Captolio et terram suam sibi redderet : qui dictus dominus episcopus respondit et dixit ei quod non faceret quia non solum terram suam, sed etiam personam suam, debebat perdere propter ea que fecerat. Tandem dixit se vidisse et audivisse quod dictus dominus Poncius dixit dicto domino episcopo : Reddatis michi castrum de Captolio cum pertinenciis suis et ego faciam vobis pactum, quod si contingat me mon absque herede masculo ex mea corpore procreato, quod castrum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis et omni terra ei inhærenti sit perpetuo ecclesie Aniciensis ; et si haberem filiam quod dicta ecclesia debeat et teneatur eam maritare, et tunc dictus dominus episcopus sub dicto pacto et convencione reddidit dicto domino Poncio de Captolio castrum de Captolio cum pertinenciis suis, sic dicendo : Nos reddimus tibi dictum castrum et terram predictam sub dicto pacto et convencione. Requisitus qualiter scit predicta, dixit quod quia vidit et audivit et