Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/47

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
44
mémoires

Item super septimo capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia ipse vidit et audivit quod in crastinun illius diei, quo facta fuit reddicio verbo dicti castri en la chesia in camera predicta, dictus dominus episcopus una cum dicto domino Poncio et pluribus aliis ivit ad castrum de Captolio, et cum fuerunt ibi prope portam superiorem dicti castri, ipse audivit dictum dominum Poncium dicentem et confitentem in presencia multorum : Domini, sciatis quod dominus episcopus, qui hic est, reddit michi hunc castrum sub hoc pacto et convencione, quod si contingat me mori absque herede masculo ex meo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum suis pertinenciis et terra ei inherenti sit ecclesie perpetuo Aniciensis, et in continenti dictus dominus episcopus Aniciensis tunc reddidit dicto domino Poncio presenti et recipienti dictum castrum cum omnibus suis pertinenciis et eciam claves ipsius castri et fecit exire gentem suam de dicto castro, que pro eo et ecclesia Aniciensi custodiebat de mandato ejusdem domini episcopi dictum castrum.

Requisitus qui erant illi qui custodiebant pro dicto domino episcopo et ecclesia Aniciensi dictum castrum, dixit quod dominus Droguo d’Albusso et dominus Dalmacius Alberti, milites, et plures alii de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Item super octavo capitulo requisitus, dixit ita esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia sic vidit et audivit.

Requisitus ubi fuit facta ista iterata convencio, dixit quod apud Sanctum Julianum de Captolio infra claustrum.

Requisitus si fuit facta iterata convencio eadem die qua et alia que facta fuit apud Captolium, dixit quod sic, sed de die non recordatur.

Item super nono capitulo requisitus, dixit quod ipse vidit et audivit, quod facta reddicione dicti castri de Captolio et ejus pertinenciarum per dictum dominum episcopum dicto domino Poncio, dictus dominus Poncius reddidit claves dicti castri dicto domino episcopo, dicendo eidem domino episcopo : Domine, ecce claves hujus castri in signum quod ego teneo a vobis dictum castrum cum pertinenciis suis in feudum, et a vobis recuperavi terram meam et eam a vobis et ecclesia Aniciensi teneo et tenere de presenti confiteor.

Requisitus ubi facta fuit dicta reddicio dictorum clavium dicti castri de Captolio per predictum dominum Poncium prefato domino episcopo, dixit quod apud Sanctum Julianum de Captolio in claustro.

Super undecimo capitulo requisitus, dixit se nichil scire.