Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/45

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
42
mémoires

civitate Anicii, in chesia, in camera inferiori domini episcopi ubi est fornellus.

Requisitus de presentibus, dixit quod dominus Bertrandus de Saissac et dominus Guillermus de Borna, canonici Anicienses, et dominus Stephanus Mala mosta, miles, et Poncius Audreas et Rotbertus de Prato et plures alii de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Requisitus si tunc temporis vivebat pater dicti domini Poncii, dixit quod non.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia sic audivit dici.

Super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo capitulo dixerat et nichil plus.

Super tercio capitulo requisitus, dixit se nichil scire nisi quia ita dicebatur et ita audivit dici a pluribus ut dixit ut in eo continetur.

Item super septimo capitulo requisitus dixit se nichil scire nisi quia dixit se ita audivisse dici ut in eo continetur.

Super aliis articulis non fuit requisitus quia nec productus.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore instructus vel doctus fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Robert de Mauprat.

Rotbertus de Malo Prato, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit se vidisse et audivisse, bene sunt quadraginta anni et plus, quod dominus B., tunc temporis Aniciensis episcopus cum magno exercitu ivit ad castrum de Captolio et dictum castrum cepit et eciam dominum Poncium de Captolio, qui tunc domicellus erat, et eum apud Anicium captum duxit.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse qui loquitur presens erat in dicto exercitu et eciam custodiebat trapum dicti domini episcopi.

Requisitus qua de causa cepit dictum castrum dictus dominus episcopus, dixit quod ex eo quia dicebatur quod dictus dominus Poncius et domina Agnes mater ejus cum gentibus suis interfecerant quendam hominem et quandam mulierem in civitate Anicii : ipse tamen non vidit ut dixit quod eos interficerent : tamen vidit illos mortuos in dicta civitate in loco vocato en Las Grazas, qui dicebantur fuisse interfecti per predictos matrem et filium.

Item dixit se vidisse et audivisse postea per decem annos quod dictus