Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/51

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
48
mémoires

quod dominus B., tunc episcopus Aniciensis, cum magno exercitu ivit ad castrum de Captolio et cepit dictum castrum et eciam dictum dominum Poncium et eciam eum captum adduxit apud Anicium.

Item dixit se vidisse et audivisse quod, postea lapssis a septem usque ad decem annos, dictus dominus Poncius requisivit dictum dominum episcopum cum amicis suis ut castrum predictum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis sibi redderet, et quod tunc vidit et audivit, ut dixit, quod dictus dominus episcopus verbo reddidit dictum castrum de Captolio cum suis pertinenciis dicto domino Poncio, ad instanciam et preces predicti domini Poncii et amicorum suorum, sub hac tamen condicione quod si dictus dominus Poncius decederet absque herede ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolis cum suis pertinenciis et terra et inherenti esset perpetuo ecclesie Aniciensi.

Item dixit se vidisse et audivisse qund tunc dictus dominus Poncius dixit dicto domino episcopo : Domine, ex quo reddidistis michi castrum de Captolio, ego regracior vobis et do vobis et ecclesie vestre castrum de Captolio cum pertinenciis suis et terra ei inherenti, si contingat me mori absque herede ex meo corpore procreato.

Requisitus qualiter scit predicta, dixit quod quia vidit et audivit et presens fuit, nam ipse tunc morabatur cum dicto domino episcopo pro scutifero.

Requisitus quis custodiebat dictum castrum de Captolio pro dicto domino episcopo post capcionem factam de ipso castro per dictum dominum episcopum, dixit quod ipse qui loquitur custodivit dictum castrum cum pertinenciis suis bene per terciam partem unius anni de mandato predicti domini episcopi et pro eo.

Requisitus ubi fuit facta dicta donacio et convencio et reddicio, dixit quod in civitate Anicii in chesia, in camera inferiori, ubi est fornellus.

Requisitus qui erant ibi presentes, dixit quod dominus Bertrandus de Saissac et dominus Guillermus de Borna et dominus Poncius de Glavenacio, canonici Anicienses, et plures alii.

Requisitus si tunc temporis dum fuit facta dicta donacio, conventio et reddicio, pater dicti domini Poncii vivebat, dixit quod sic.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse vidit postea eum frequenter apud monasterium de Sancto Theofrido ubi detinebatur captus, quia erat, ut dixit, mente captus et eum ut dixit bene cognoscebat.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo dixerat super hiis requisitus et nichil plus.