Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/65

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
62
mémoires

bant se infra dictum castrum de Captolio pro guerris et ibi veniebant pro assiziis.

Requisitus in qua guerra hoc vidit, dixit quod in guerra quam habebant dominus Bertrandus de Chalancone et dominus Armandus d’Alegre et dominus Beraudus de Solomniaco cum dicto domino Poncio de Captolio.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit ut supra de fama dixit.

Requisitus si tunc temporis, quando fuit captum dictum castrum de Captolio et redditum, vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire nisi per auditum, quia audivit dici quod sic et quod apud monasterium de Sancto Theofrido detinebatur captus, ex eo quia, ut dicebatur comuniter, erat mente captus.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodia vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Pons Pictavini, de Chapteuil.

Poncius Pictavini, de terra de Captolio, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit quod bene sunt xl anni, ut sibi videtur, quod ipse tunc vidit, ut dixit, magnum exercitum ante castrum de Captolio et dicebatur quod dominus B., tunc episcopus Aniciensis et gentes sue erant, et audivit dici quod dictum castrum ceperunt.

Item dixit se vidisse et audisse dominum Droguonem d’Albusso, militem, post capcionem tenere dictum castrum, et audivit ipsum dominum Droguonem dicentem quod ipse teneba dictum castrum de Captolio pro dicto domine episcopo et ecclesia Aniciensi.

Requisitus quare ceperunt dictus dominus episcopus et gentes sue dictum castrum, dixit se audivisse dici quod ex eo quod dicebatur quod gentes de domini de Captolio interfecerant quendam hominem et quandam mulierem in civitate Anicii.

De convencione autem requisitus, dixit se nichil scire nisi quod fama est in terra de Captolio inter gentes ejusdem terre, quod dictus dominus Poncius, cum recuperavit dictum castrum, fecit pactum dicto domino episcopo quod si ipse decederet absque herede masculo ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum omnibus pertinenciis suis esset perpetuo in posterum dicti domini episcopi et ecclesie Aniciensis.

Requisitus quid est fama, respondit illud esse famam quod tota gens dicit.