Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/246

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
172
mémoires

tis olim reffertæ opibus qui, casu contingente præmisso, miserabiliter corruerat, dono benignitatis regiæ reformare. Nos autem pie considerentes regali clementiæ expedire interdum in illis nedum justitiæ mollire rigorem qui exercitatione patientiæ utentes animum[1] confirmarunt, imo ad indultum veniæ se piis intuitibus inclinare, attentis etiam dampnis et incommodis quæ dicti cives tot annis ex dispersione ipsa, utpote deffensione et præsidio in communi carentes, ex quo etiam et in reddendis nobis subventionibus et aliis ad quæ subditi regni tenentur minus solito potentes eos agnovimus, sunt perpessi et in quantum[2] eosdem cives quos et locum ipsum ob piæ devotionis effectum quam[3] ad oratorium Virginis gloriosæ inibi præcellentius dedicatum gerimus, apud nos volumus particulari prærogativa gaudere, prosperatos in melius, regalibus obsequiis promptes speramus esse deinceps pariter et intentos, eorumque[4] supplicationi benigniter annuentes, cives præfatos pro se et eorum successoribus, habitatoribus et incolis civitatis præfatæ ad pristina jura, libertatem et plenariam potestatem quibus, antequam casus ille contingeret et dicte arresta et privationes secutæ fuissent, utebantur prædecessores eorum, scilicet consules eligendi, consulatum exercendi et illis ac communitatem, universitatem et confratriam hujusmodi[5] cum sigillo, arca et domo communibus et aliis omnibus quæ ad consules et consulatus, communitatis et universitatis officium poterant pertinere reducimus et restituimus, et prædicta omnia et singula in omnem eventum sub titulo cartæ et concessionis nostræ præsentis ab ipsis et eorum successoribus habenda et perpetuo possidenda de novo concedimus, et largimur eisdem et cum ipsis ut ea omnia et singula perpetuo successivis temporibus habeant et teneant, ut est dictum, ac ipsis plene gaudeant, privatione, decreto, arrestis prædictis et clausulis, si quæ obstent, in communione nobiscum aut cum nostris prædecessoribus per ecclesiam Aniciensem de jurisdictione dictæ civitatis expressis[6] et aliis quibuscumque per quæ iidem cives adhuc[7] redderentur vel dici possent inhahiles aut fore alias non cappaces nequaquam

  1. C : animi.
  2. C : in quantis.
  3. C : quem.
  4. C : eorum, inquam.
  5. C : habendi.
  6. C : expresse.
  7. C : ad hoc.