Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/253

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
179
documents et notes sur le velay

debebit, cum per eos requisita fuerit, in casibus debitis gardiare eosdem, hoc salvo quod salvam gardiam impetrare poterunt quoad consiliarios et bona communia, ipsorumque consiliariorum familiares communes in casu quo offenderentur per alienigenas de civitate aut claustro Aniciensibus seu districtibus eorum nunc existentes et extra civitatem Aniciensem et districtum ejusdem vel infra civitatem, eo tamen casu quo curia temporalis Aniciensis non posset ipsos capere aut per remissionem vel alias ad puniendum habere.

Item prædicti sex consiliarii potestatem habebunt tantummodo super ministratos et artifices qui recte fraudibus cessantibus operentur, ac circa res communes et utilitates ipsorum civium procurandi, ordinandi et disponendi, necnon tallias et contributiones communes pro præmissis dictis civibus cum necesse fuerit imponendi et pro prœmissis peragendis se congregandi, a quibus quidem talliis et contributionibus communibus viri familiares et officiales dicti domini episcopi et successorum ejusdem cum eorum bonis mobilibus et immobilibus erunt liberi penitus et immunes, necnon viri subditi et justiciabiles curiæ capituli Aniciensis ac viri officiales et familiares ipsorum ecclesiæ et capituli in officiis ac servitiis ecclesiæ et capituli prædictorum antiquis et necessariis constituti, ac etiam familiares viri domestici continui et necessarii singulorum canonicorum, decani, præpositi, abbatum et ebdomadarii ipsius ecclesiæ, tamen ad finem vitandi prædictas contributiones communes per ipsos sex consiliarios seu eorum nomine indicendas sen fraudulenter alias non quæsiti ; ita etiam quod capitulum vel canonici in dicta ecclesia vel capituli familiares seu officiales burgenses aut personas alias civitatis divites non possint quantum ad hoc habere vel suscipere in futurum, sed tantum personas mecanicas ut sartores, carpentatores et alias consimiles vel minores, nullam tamen pœnam imponere poterunt vel adicere in aliquo casu.

Quodque nulle ipsis jurisdictio competet vel competere poterit, nec ipsi eam in casu aliquo poterunt quovismodo seu etiam obtinere, nihil tamen in prejuditium dicti domini episcopi et successorum suorum ecclesiæque et capituli Aniciensis et jurium eorumdem ac libertatis ecclesiasticæ procurare, ordinare seu disponere præsument seu poterunt quoquomodo, et non procurare, ordinare vel disponere jurabunt etiam sub pœna amissionis præmissorum omnium. Quod si facere præsument, nullum existet ipso facto. Cives etiam Anicienses super injuriarum vel quibuscumque aliis eorum causis, quæ in curiis tam Spirituali quam temporali Aniciensibus verterentur seu verti sperabuntur coram se non vocabunt nec vocari facient