Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/310

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
236
mémoires

quoque, quibus illorum culpa fuit in scandalum, de ipsorum confusione non solum exemplum sed etiam solatium reportarent. Porro ipsis aures nostras clamoribus indefessis sine cessatione pulsantibus, tandem attendentes non sanis sed male habentibus esse opus medico, secundum evangelicam veritatem, ne illos, ulteriori difficultate adhibita, desperationis barathrum absorberet, eorumdem se ad satisfactionem omnimodam offerentium recipi, fecimus juramenta, et eisdem beneficio absolutionis impenso, talem injungi pœnitentiam sub debito præstiti juramenti, quod videlicet omnes, qui convenerunt ad insidias contra ipsum episcopum nec tamen præsciverunt eum debere interimi, nec ejus interitum procurarunt, sine dilatione resignabunt Aniciensi ecclesiæ, si quis eorum in feudum tenet aliquid ab eadem, nec illud unquam de cætero repetent, nec ea de causa inquietabunt ipsam ecclesiam, nec inde movebunt ei aliquam quæstionem. Ad hæc in civitate Podiensi si secure poterunt, unam facient quadragesimam, ostiatim induti saccis vel ciliciis, ac detonsis capitibus mendicantes, in pane et aqua bis in hebdomada jejunando. Quod si forte secure non poterunt esse in civitate predicta, secundum prænotatum modum unam faciant quadragesimam in aliqua de civitatibus convicinis, qua peracta, in præfata civitate Podiensi, vel alia ultra mare transibunt in Terræ Sanctæ servitio per biennium moraturi, ac omnes sextas ferias jejunaturi in pane et aqua toto tempore vitæ suæ, nisi eos evidens infirmitas excusaverit, vel solemnitas Nativitatis Dominicæ occurrerit eo die.

Prædictus vero Bertrandus, cujus est detestabilior culpa, resignato secundum quod supradictum est feudo, si quod ab ecclesia ipsa tenet ac deposito cingulo militari, contra Christianum nunquam de cœtero arma feret. Tres quadragesimas in civitate Podii, si securus poterit ibi esse, alioquin in aliis vicinioribus faciet indutus sacco, aspersus cinere, tonso capite, discalceatus et ostiatim mendicans, ac pane solo et aqua contentus tribus diebus qualibet septimana. Insuper per tres quadragesimas supradictas omni die dominica toti clero et populo civitatis in qua faciet quadragesimas, nudum se offeret cum virgis, quas in manu deferet, ad verberandum. His peractis, ultra mare transibit per septennium moraturus ibidem in servitio Terre sanctæ, ac in suo reditu Apostolico se conspectui presentabit cum litteris Patriarchæ ac aliarum authenticarum personarum, quæ in partibus illis temporibus tempore illo erunt, continentibus qualiter ibi per septennium fuerit conversatus. Toto tempore vitæ suæ duas in anno faciet quadragesimas et sextas ferias ac solemnes vigilias in pane et aqua, nisi certa corporis infirmitas præpediat vel occurrat Dominicæ Nati-