Page:Testament-StruchdeBesalu-ADPO3E1.djvu

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

<Testamentum Astruc de Besulu>

1. Quoniam nullus in carne positus mortem corporalem evadere potest, idcirco in Dei /
2. nomine ego Struch de Besulum judeus villae Perpiniani quidquid eger corpore tamen /
3. per Dei gratiam compos mente in meo bono censu [sensu], plena memoria firmaque /
4. hoc meum facio, condo et ordino ultimum testamentum in quo omnia bona mea /
5. inscriptis ordinata reperiantur. Et in primis eligo corpori meo sepulturam /
6. in fosario judeorum villae Perpiniani. Et subsequente facio meos manumissores /
7. et huiusmodi mei testamenti executores videlicet Berengarium Pereta notarium, Vitalem /
8. Bendit et magistrum Vitalis Astruc de Bisuldino filium meum judeos Perpiniani. /
9. Quibus vel duobus ipsorum dono plenum posse licenciam et liberam potestatem /
10. et auctoritatem hanc meam ultimam voluntatem exequendi et complendi prout /
11. inferius scriptum et ordinatum reperietur, absque tamen dampno et missionibus /
12. eorumdem. Necnon in continenti me mortuo bona mea omnia mobilia /
13. et in mobilia [immobilia] ac jura universa absque metu pene et licentia cuiuscumque /
14. curie seu persone minime petita seu requisita ad manus eorum occupandi /
15. et recipiendi et illa conjunctim vel divisim vendendi et alienandi in en— /
16. —quantu vel sine enquantu illis persone et personis et pretiis quibus dicitis meis /
17. manumissoribus vel duobus ipsorum insolidum videbitur faciendum juraque michi /
18. pertinencia in predictis que dicti mei manumissores vel duobus ipsorum vendiderint /
19. vel alienaverint in emptores /