Page:Trevoux - Dictionnaire , 1704, T01, A-Cenobitique.djvu/27

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Hic inter salebras, & tædia longa viarum
Grammaticæ, certâ sufficis arte Duces.
Quippe per ambages scopulosque & cæca locorum,
Qui pateant aditus ad juga sacra doces.
Dum rudibus leges statuis, quibus ardua possint
Currere inoffenso devia cuncta pede.
Scilicet infantum linguas facis esse disertas
Scribendique vias rectiùs ire doces.
Hic & Mnemosynes doctorum scripta Virorum
Mansuris soliis mandat arnica manus.
Hic & fama suas dum commodat impigra linguas
Aëre diffusos colligit ore fonos.
Auribus excipiens centum per compita quidquid.
Dignum præla parant officiosa refert.
O quantùm Trivium tali sub Numine cresees ?
Docta tibi quantas turba parabit opes ?
Crescet in immensum tua gloria viribus istis,
Et locus hic tanto Principe dignus erit.
Nec jam tu minimas inter numeraberis urbes,
Quando sub Augusto Principe talis eris.
Novit Roma tuum, novit Germania nomen,
Solis & occidui noscet utrumque latus.
O tu igitur felix Dumbarum incognita quondam
Terra sub exiguo penè sepulta fitu !
Tanti cst auspiciis præclari Principis intra
Mœnia, Pierias ritè locasse Deas !
Non Hecates Triviæ fumes de lumine nomen,
Sed tibi de Triplici Pallade nomen erit.
Quam dum Linguarum celebrabis triplice forma,
Te centum linguis publica fama canet.
Scilicet Augusto sub Principe qualis ad astra
Extulit ante alias Roma superba caput.
Augusto pariter sub Numine, nomine major
Illius auspiciis crescis & ille tuis.

Idem. C. F. M.
HERMATHENÆ DUMBENSIS
VOCABULARIO NUPER EDITO UTENTIBUS
ADMONITIO.
Stylo Epistolari Q. Horatii Flacci.


QUÆ tibi verborum datur istis copia libris,
Attenta docilis, Tu, Lector, suscipe mente.
Volve diu noctuque tuæ compendia linguæ,
Securus, quibus eloquii veneresque decusque,.
Seu dicas, scribasve, queant accedere verbis,
Utque scias quæ sint in honore vocabula apud nos.