Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, III.djvu/542

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée

çjo Correspondance.

1) rias Jectiones ac disputationes reversis, cum omnia jam rectè ordinata et » pacata essent in Academiâ,prodiit i6Februarii libellus Medici, excusus » à typographe Pomificio, sumptibus Bibliopolae Renionstrantici; quo » ille Theologi corollaria cum appendice conabatur refutare, atque unà » in receptae Philosophix sectatores et coUegas suos invehebatur. Exem- » plaria libelli clàm excusi,inclyto urbis Senatu minime conscio, pleraque » jam aliù missa et distracta erant, antequam ab ipso autore Nobiliss. et » Ampliss. D. D. Coss. ofterrentur. Hic verô quomodo excepta sint, » MedicLis optimè novit; et vel inde constat, quod quajcunque exemplaria » adhuc haberi potcrant, à Typographe et Bibliopolà auferri, ne ultra » spargerentur, curavcrint. « 

« Die i8 et 19 Februarii de consilio D. D. assessorum indicti et habiti » fuerunt conventus omnium Professorum, occasione libelli à Medico » editi, ac deliberatum fuit de modo hisce molitionibus et contentionibus » pro Novii Philosophià imponendo. »

« Decretum autem fuit, ut per D. Maetsium Theologum, D. Mathœum » Juriscons., D. Lirxum humaniorum Literarum Professorem, primùm » Nobiliss. et Ampliss. D. D. Coss., deinde et inclyto urbis Senatui, tum )) coram vivâ voce, tum scripto ab omnibus Professoribus subsignato, » votum et sententia Professorum super hoc negotio exponeretur. Quod » ab illis fideliter est factum. »

« Ab illis autem conventibus Theologus tune Academiaî Rector(roe- » tins) abesse voluit, ut omnis species càlumnia: evitaretur : causatus » nomen suum libello Medici praescribi, atque adeô videri causam hanc » ipsum peculiariter attingere. »

« Quod cum à Professoribus illi nequaquam concederetur, quippe 11 cujus partes essent conventus indicere, inque iis prœsidere, sententias » singulorum rogare et concludere, petiit ut saltem à suffragio dicendo » supersedere sibi liceret. Sed ne hoc quidem concessum, quod commu- » nis diceretur esse causa Academiai, non Theologi propria. Prxmonuit » itaque Theologus respiccreni tantùm in consiliis et deliberationibus in » communem et publicam causam : sibi curiE fore .suam, si quid forte » scripto, aut quocumque alio légitime modo pro eà quippiam aliquando » agendum esset; non petere se nec velle causam Academiae privatis suis » negotiis implicari ; solummodo optare ut absque libellis in coUegas » scribendis de eà transactum fuisset, aut étiamnum transigi possct. »

« In quem tinem otîerebat se ad coUationem ac disputationem cum » Medico de nova hàc Philosophià coram D. D. Professoribus, et D. D. i> Coss. ac Senatoribus, quotquot literis tincii essent. »

« Deinde 21 Februarii in frequenti urbis Senatu mandata sua expo- » suerunt D. D. Professores ad hoc delegati; quibus auditis conclusum » in negotio Medici et Novœ Philosophiœ, et executio mandata Nobiliss. » et Ampliss. D. D. Coss. et aliquibus Senatoribus. »

La date du 2/ février est inexacte ; il faut lire 24 Februarii. Nous

�� �