Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/150

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

feceris, si hac de re quid sentias ejus me participem feceris, et præsertim, an, præter Mechanicam, theoriam musicam[1], solutionem isoperimetrici problematis[2], et introductionem in infinitorum analysin[3], alia in lucem edideris ; mitto enim, quæ Actis Academiæ Petropolitanse et Berolinensis inserta reperiuntur et præcipue eximium circa fluxum et refluxum maris calculum, hæc enim mihi fere omnia probe nota sunt. Haberem fortassis alia tibi mittenda, ac imprimis problema unum totam gnomonicam pro superficiebus quibuscunque, formulis duabus algebraicis, complectens, ex doctrina de superficiebus erutum ; observationesque nonnullas circa maxima et minima, quæ in naturæ actionibus, insunt ; verum ne majorem amplius molestiam, satietatemque tibi afferam epistolæ hujus meæ finem imponam. Vale.

De celeberrimo Wuolfii obitu velim me certiorem facias[4].


2.
LAGRANGE À EULER.
Die 12 augusti [1755][5].

Vir amplissime atque celeberrime,

Meditanti mihi assidue, præteritis diebus, præclarissimum librum tuum de methodo maximorum et minimorum ad lineas curvas applicata[6], factum tandem est, ut, quod jamdudum mihi erat in deside-

  1. Tentamen novœ theoriœ musicœ. Pétersbourg, 1739, in-4o.
  2. Problematis isoperimetrici in latissimo sensu accepti solutio generalis, t. VI, année 1739 des Commentaires de l’Académie de Pétersbourg.
  3. Introductio in Analysin infinitorum. Lausanne, 1748, in-4o,
  4. Le célèbre philosophe, Jean Chrétien, baron de Wolf, qui était aussi mathématicien, né à Breslau le 24 janvier 1679, mort à Halle le 9 avril 1754. Si ; comme cela est fort probable, le bruit de sa mort était fondé, la question adressée à Euler nous donne la date de cette lettre qui ne porte pas la mention de l’année.
  5. Lettres inédites, p. 9.
  6. Methodus inveniendi lineas curvas maximi minimive proprietate gaudentes, sive solutio problematis isoperimetrici latissimo sensu accepti. Lausanne et Genève, in-4o.