Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/151

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ratis, inciderim in viam aliam longe breviorem problemata hujuscemodi resolvendi, seu formulas tuas, absque omni lineari constructione, demonstrandi ; quum eam igitur, ob simplicitatem suam tibi omnino non displicituram putaverim, ut pote qui similem fortassis jam exoptasse mihi visus sis in p. 39, Cap II ejusdem libri ; ubi ais : Desideratur itaque methodus a resolutione geometrica et lineari libera, qua pateat in tali investigatione maximi minimique, loco scribi oportere [1]\,; hoc mihi nunc sumere ausus sum, ut illius te participem facerem, ratus quidquid temeritatis, et arrogantæ in hac parte commissum fuisset, id a te omne pro summa tua humanitate facile condonatum iri. Quanquam enim merito haesitandum fuerat, an mihi, qui obscuri adhuc nominis sum, te tantum vivum, omni pene scientiarum genere clarissimum, interpellare liceret, maximus tamen ac plane singularis affectus meus in te ex operum tuorum studio jampridem conceptus effecit, ut opportunam hanc illius tibi quomodocunque testandi occasionem, quam vehementissime exoptabam, de manibus dimittere nullo modo potuerim. Noli igitur, vir nobilissime, meam hanc, qualiscunque ea sit, audaciam graviter ferre ; ea enim non aliunde certe, quam ex ardentissimo, quo teneor desiderio, in humillimorum cultorum tuorum numerum ingrediendi, proficiscitur. Interim, dum me gratiae tuæ ac benevolentiæ devote commendo, te summopere rogatum cupio, ut quid de hac tenui mea re ingenue sentias, ejus me participem reddendi gratiam mihi facere velis ; hoc enim in omnium, quae tibi jam debere agnosco cumulum cette accedet. Vale, et fave

Amplitudinis tuæ cultori devotissimo et indefesso
Ludovico de la Grange Tournier.

Tuas ad me literas, quo facilius promptiusque mihi reddantur rectius facies si ita inscribes : À M. Durand, banquier, pour remettre s. l. p. à M. Louis de la Grange.

  1. C’est à la page 56 de l’édition de 1744. Je ne sais s’il y en a une autre avant 1755.