Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/158

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Vehementer etiam te rogo, vir clarissime, ut mihi ignoscas, quod ad tuas priores litteras

commercium nostræ urbis cum Italia

ut nisi per mercatores promoveatur non

possit. Quare cum mihi jam mercatorem tuum indicaveris, has litteras ad eum per mercatorem mittere rogo, ad quem etiam tuam responsionem, qua forte me honorare volueris, per tuum mercatorem mittere vellem.

Quod autem in prioribus litteris de analogia differentialium cujusque ordinis formulæ et terminorum binorum potestatis attulisti, eam jam a Leibnizio observatam esse memini quod, nisi fallor, in ejus cum Bernoullio commercio[1] reperies. Vale et fave

Tibi addictissimo
L. Eulero.
À Monsieur Durand pour remettre. s. l. p. à M. Louis Grange Tournier,
à Turin
.

Au dos, de la main de Lagrange : sigr L. Eulero, dei 6 7bre 1755.


4.
LAGRANGE À EULER.
Taurini, die 20 novembris 1755[2].
Vir amplissime atque celeberrime, fautor colendissime.

Redditæ mihi sunt, dum ruri essem, literæ tuæ exspectatissimæ, ex quibus jucundissimum præter modum fuit intelligere meditatiunculas

  1. Voir Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johan. Bernoullii commercum philosophicum et mathematicum, 1745, in-4o, t. I., Epistola XII, p. 65. - Voir t. XIII, p. 313.
  2. Lettres inédites, p. 13.