Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/174

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

10.
EULER À LAGRANGE.
Berolini, die 2 oct. 1759[1].
Vir clarissime ac præstantissime,,

Inter tot et tam atroces tumultus bellicos, quibus hic undequaque premimur, tantis curis equidem sum districtus, ut fere omne commercium litterarum negligere sim coactus. Ex quo imprimis te, vir clarissime, etiam atque etiam rogo, ut ne mihi meam negligentiam in scribendo vitio vertere velis. Quanquam autem Miscellanea philosophico-mathematica[2] quorum exemplar mihi benevole destinasti, nondum accepi, nec fortasse tam cito expectare possum, tamen non potui quin tibi pro hoc testimonio amicitiæ gratias agam maximas, simulque meam lætitiam et admirationem declarem quod tam felici successu, tam sublimes ac profundissimas investigationes perfeceris. Litteræ tuas mihi demum post obitum dignissimi præsidis nostri sunt redditæ ; quo casu equidem eo gravius sum perculsus, quod optimum fautorem, ac suavissimum amicum amiserim[3]. Litteras ergo tuas ad illum di-rectas, in nostro conventu academico aperui. Maxime optassem ut ab ipso superstite responsum accipere posses ; nunc quid tibi scribam nescio. Fama est locum præsidis Alembertio cum maximis emolumentis destinari, quo casu, an tuum excellentissimum opus huc mitti consultum sit, ipse judicaveris. Quin potius operam da ut quamprimum prelo committatur hic enim his turbulentis temporibus, vix quisquam bibliopola suam operam esset præstaturus. Genovæ putem hujusmodi opera commodissime excudi posse, vel Lausannæ, ubiquidem summo otio fruuntur. Lubens cognovi tibi meam solutionem chordae vibrantis[4] pro-

  1. Mss. t. IV, f° 9. – Opera postuma, t. II, p. 557.
  2. Miscellanea philosophico-mathematica Societatis privatœ Taurinensis, tomus primus, 1759, in-4o.
  3. Maupertuis, président de l’Académie de Berlin, était mort. à Bâle le 27 juillet 1759.
  4. C’est le Mémoire Sur les vibrations des cordes, inséré dans le t. IV du Recueil de l’Académie de Berlin, année 1748, p. 69-85.