Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/175

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

bari, quam Alembertus variis cavillationibus infirmare est conatus, idque ob eam solam rationem quod non ab ipso esset profecta. Minatus est se gravem refutationem esse publicaturum ; quod an fecerit, nescio. Putat se per eloquentiam semidoctis fucum esse facturum. Dubito an serio rem gerat, nisi forte amore proprio sit penitus occoecatus. Voluit nostris Commentariis, non demonstrationem, sed nudam declarationem inseri meam solutionem maxime esse vitiosam ; ego vero opposui novam demonstrationem omni rigore adornatam. Sed præses noster, beatæ memorise, noluit ipsi nostram Academiam tanquam palaestram concedere unde etiam meam comfirmationem lubens suppressi ; ex quo judicabis quantas turbas, si præsidio decoratus, sit acturus. Equidem omnia tranquillus expecto, nihil negotii cum illo mixturus. Tua solutio problematis isoperimetrici continet, ut video, quidquid in hac quæstione desiderari potest ; et ego maxime gaudeo hoc argumentum, quod fere solus post primos conatus tractaveram, a te potissimum ad summum perfectionis fastigium esse evectum. Rei dignitas me excitavit ut tuis luminibus adjutus, ipse solutionem analyticam conscripserim quam tamen celare statui, donec ipse tuas meditationes publici juris feceris, ne ullam partem gloriae tibi debitæ præripiam.

Quoniam his gravissimis temporibus ab aliis negotiis vacavi, librum de Calculo integrali conscribere cœpi[1], quod opus jampridem eram meditatus, atque adeo Petropolitanæ pollicitus, nunc igitur jam notahilem partem absolvi. Calculum integralem ita definivi, ut esset methodus functiones unius pluriumve variabilium inveniendi ex data differentialium vel primi vel altiorum graduum relatione, unde prout functiones sint vel unius vel duarum pluriumve variabilium, totum opus in duos libros divisi ; ubi quidem pro posteriori vix quicquam est cultum. Eo pertinent scilicet quæstiones de chordis vibrantibus, ubi pro dato tempore et chordæ puncto, cujus situs variabilis denotetur, ejus celeritas et … [2] determinari debet ; quæritur enim functio quædam (z) binarum variabilium et ex data relatione formularum

  1. Euler a publié à Pétersbourg, 1768-1770, Institutiones Calculi integralis, 3 vol. in-4o.
  2. Il y a ici un trou dans le papier.