Page:Langlois - Histoire du moyen âge, 1901.djvu/255

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

[Illustration : Lettre d’Eugène III, 16 août 1147.

Spécimen de l’écriture employée au XIIe siècle à la Chancellerie pontificale.

Musée des Archives départementales, nº 39.]

TRANSCRIPTION

Eugenius, episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis canonicis Trecensis ecclesie, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ea que a nobis statuuntur firma volumus et illibata persistere, ita ea que a fratribus nostris episcopis rationabili providentia fiunt, ut in suo vigore permaneant, diligenti nos convenit sollicitudine providere. Quod ergo a discretione religiosi viri Acconis episcopi….

Si quis igitur hujus nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Autisiodori. XVII. kl. septembris.