Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/46

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

X.

3ac. Xomaftu an Seibmj.

Utinam gaudium illud tuum, quo perfusum le scribis, lecto in Francofurtensium indice nomine meo, non sequatur poenitentia, ubi rem ipsam videris. Sane vero ne dialogos illos quidem physicos tibi scripsi aut simiiibus tui, sed juvenibus, non male quidem illis institutis, a te tarnen longissimo dissitis intervallo. Quare ubi oculos illis tuos donaveris, te rogo, ut si exuas philosophum, induas amicum. Quamquam nee illud displicebit, gratum erit poUus, si mihi errores meos demonstraveris. Fateor enrm in scieutia praecipue naturalium rerum imperitiam meam, nee de ea dubitavi vel in praefatione ad lectorem confiteri. Nizoliana tua superioribus nundinis inspexi, communicata mihi ab amico, ac visus sum benevolentiae in me tuae multa deprehendere indicia. De cetero, quae suades ibi, aut disseris, ea mihi talia videbantur, ut tametsi non omnia meis cogitatis congruerent, praecipitari tarnen Judicium non oporteret : tempore autem repetendi ea et meditandi nunc maxime destituor. Programmati de libertate philosophandi, quod vidissete scribis, nunc aliud addo, quod per otium legas. Yale. Lips. d. H Oct. 1670.

XI.

Seibni) an 3ac. Xomaftud«

Dialogos, quibus magnam philosophiae partem complexus es, legi tandem, vidique etiam in ipsa philosophia naturali praestita a te non pauca non contemnenda, quae vulgo ne tanguntur quidem, ex quibus potissima est causae finalis in tractandis rerum causis crebrior sollte mentio. Memini me in Piatone legere, Socratem, cum coroperisset nescio quem philosophum veterem, Anaxagoram credo, duo principia statuisse, materiam et mentem, scripta ejus inaxima cum aviditate paene devorasse, ea spe, fore ut rerum ratipnes vere rationales, id est ßnes, usus, ordinem disceret, sed deiusum sensisse non aliter tractari a philosopho omnia, quam si sola materia rerum principium esset, ejusque necessitate mundus e tenebris caecis Democritica ratione emersisset. Par est physicorum recentium ratio, qui causas materiales. rerum